7545. `Quia nunc mitterem manum Meam': quod significet quod communicatio adimi posset, constat ex significatione `manus' quod sit potentia, de qua n. 4931-4937, 6292, 6947, 7188, 7189, 7518; et quod `manus Jehovae' sit omnipotentia, n. 878, 3387, 7518; inde `mittere manum' est ostendere potentiam, {1}et ex omnipotentia id facere; omnipotentia illa describitur per quod `mittere posset omnes plagas in cor ejus, in servos ejus, et in populum ejus,' per quae significatur quod omnia mala simul irruerent, et sic quod communicatio adimeretur cum illis quae caeli sunt; hoc {2} (x)potentiae est quod hic per illa verba significatur. Quomodo cum communicatione hac se habet, prius dictum est: quod nempe illi qui probos in altera vita infestant sint qui in mundo in Ecclesia fuerunt, ac legerunt Verbum, et sciverunt doctrinalia fidei Ecclesiae suae, et quoque professi illa, sed vixerunt vitam mali; illi in altera vita, quamdiu retinent illa quae fidei sunt, communicationem habent cum caelo, et tamdiu non possunt dejici in infernum; {3}quapropter illa sunt quae per gradus illis auferuntur; quae cum ablata sunt, non amplius habent quod elevatos illos teneat; sed tunc sicut pondera absque sustentaculis, vel sicut aves abscissis alis deorsum seu in profundum decidunt; ex his patet quid intelligitur per quod communicatio illis adimi posset. @1 potentia quae ostendi posset$ @2 i itaque$ @3 quare$