Arcana Coelestia (Elliott) n. 3049

Previous Number Next Number See English 

3049. `Et omne bonum Domini in manu sua': quod significet illorum bona et vera apud illum, constat a significatione `omnis' boni Domini' quod sit et bonum et verum, nam verum in se est bonum quia a bono; est verum forma boni, hoc est, cum bonum formatur ut intellectualiter percipiatur, tunc id vocatur verum; ex significatione `manus' quod sit potentia, de qua n. 878, ita quae apud illum: communia scientifica non sunt bona in se, nec viva, sed affectio eorum {1}facit ut bona sint et vivant, tunc enim sunt propter usum; nemo afficitur aliquo scientifico seu vero nisi ob usum; usus facit illud bonum; at qualis usus tale bonum. @1 i est quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church