Arcana Coelestia (Elliott) n. 3048

Previous Number Next Number See English 

3048. `Sumpsit servus decem camelos {1}e camelis domini sui, et ivit': quod significet scientifica communia {2}in naturali homine constat a significatione `servi' hic quod sit naturalis homo, de qua supra n. 3019, 3020; a significatione `decem' quod sint reliquiae, quae quod sint bona et vera apud hominem recondita a Domino, videatur n. 468, 530, 560, 561, 660, 661, 1050, 1906, 2284; et cum decem seu reliquiae praedicantur de Domino, quod sint Divina, quae Dominus Sibi Ipsi acquisivit, n. 1738, 1906; et ex significatione `camelorum' quod sint scientifica communia, quae quia fuerunt Divina seu a Domino acquisita, dicitur quod fuerint `decem'; tum quod fuerint `cameli e camelis domini sui'; quod `iverit' significat initiationem per illa, de qua in hoc capite. Agitur de processu conjunctionis veri cum bono in Divino Rationali Domini, primum de processu initiationis, n. 3012, 3013, qui qualis fuerit, in serie describitur; hic quod Dominus in naturali homine separaverit illa quae ab Ipso, hoc est, quae Divina fuerunt, ab illis quae ex materno; illa quae ab Ipso {3}seu quae Divina fuerunt, sunt per quae initiatio facta, et sunt hic `decem cameli e camelis domini sui'; inde est quod in sequentibus de camelis multum agatur, ut quod `in genua procumbere fecerit camelos extra urbem,' vers. 11: quod Rebecca etiam potaverit camelos, vers. 14, 19, 20: quod ducti in domum, et illis datam stramen et pabulum, vers. 31, 32 et porro, quod Rebecca et puellae ejus equitaverint super camelis, vers. 61: quodque Jishak viderit camelos venientes: et cum Rebecca vidit Jishakum, quod ceciderit de camelo, vers. 63, 64; quod toties memorantur, est causa sensus internus, in quo significant `scientifica communia' quae in naturali homine, ex quibus affectio veri quae initianda affectioni boni in rationali, et hoc secundum viam communem, ut supra ostensum; rationale enim quoad verum absque scientificis et cognitionibus nusquam potest nasci et perfici. [2] Quod `cameli' significent scientifica communia, constat ex aliis locis in Verbo, ubi nominantur, ut apud Esaiam, Propheticum bestiarum meridiei: in terra angustiae et angoris, leo juvenis et leo vetus ab illis, vipera et prester volans, portant super humero asellorum opes suas, et super dorso camelorum thesauros suos, ad populum non prosunt; et Aegyptus vane et inaniter {4}auxiliabuntur, xxx 6, 7;

`bestiae meridiei' pro illis qui in luce cognitionum seu in cognitionibus, sed in vita mali sunt; `portare super humero asellorum opes suas' pro cognitiones quae illorum rationali; quod `asellus' sit verum rationale, videatur n. 2781; `super dorso camelorum thesauros suos' pro cognitiones quae illorum naturali; `dorsum camelorum' est naturale, ipsi `cameli' scientifica communia quae ibi, `thesauri' sunt cognitiones quas pro pretiosis habent; quod `Aegyptus vane et inaniter auxiliabuntur' est quod scientiae nullius usus illis; quod `Aegyptus' sit scientia, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588 f.; (m)quod `cameli' hic non sint cameli, patet, dicitur enim quod `leo juvenis et leo vetus {5}portant super dorso camelorum thesauros suos'; quisque videre potest quod aliquid arcanum Ecclesiae per id significetur {6}: [3] apud eundem, Propheticum deserti maris:...sic dixit Dominus, Vade, constitue speculatorem, quod {7}visurus indicabit; et vidit {8}currum, par equitum, {8}currum asini, currum cameli, et auscultavit auscultationem;...respondit et dixit, Cecidit, cecidit Babel, xxi [1], 6, 7, 9;

`desertum maris' pro vanitate scientiarum quae non ob usum; `currus asini' pro congerie scientificorum particularium, `currus cameli' pro congerie scientificorum communium, quae in naturali homine; sunt ratiocinia vana {9} quae apud illos qui significantur per `Babel,' quae ita describuntur: [4] apud eandem, Dilatabit se cor tuum, quia convertetur ad te multitudo maris, {10}opes gentium venient tibi; copia camelorum obteget te, dromades Midianis et Ephae, omnes illi e Sheba venient, aurum et tus portabunt, et laudes Jehovae evangelizabunt, lx 5, 6;

ubi de Domino, ac de Divinis caelestibus et spiritualibus in Ipsius naturali; `multitudo maris' pro immensa copia veri naturalis, `opes gentium' pro immensa copia boni naturalis; `copia camelorum' pro abundantia communium scientificorum; `aurum et tus' pro bonis et veris quae sunt `laudes Jehovae'; `e Sheba' {11}est ex caelestibus amoris et fidei, videatur n. 113, 117, 1171: quod Regina Shebae venerit ad Salomonem Hierosolymam opibus magnis valde, camelis portantibus aromata et aurum multum valde, et lapidem pretiosum, I Reg. x 1, 2, repraesentabat sapientiam et intelligentiam quae Domino accessit, Qui in sensu interno ibi est `Salomo'; `cameli portantes aromata, aurum et lapidem pretiosum' sunt illa quae sunt sapientiae et intelligentiae in naturali homine: [5] apud Jeremiam, Ad Arabiam et ad regna Hazoris, quae percussit Nebuchadnezzar rex Babelis; surgite et ascendite Arabiam, et vastate filios orientis; tentoria eorum...sument, cortinas eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum auferent illis;...et erunt cameli eorum in praedam, et multitudo pecorum eorum in praedam, et dispergam eos in omnem ventum, xlix 28, 29, 32;

`Arabia' hic et `regna Hazoris' in opposito sensu pro illis qui in cognitionibus caelestium et spiritualium, ob finem non alius usus quam ut sapientes et intelligentes audiant sibi et mundo; `cameli qui iis auferentur, {12}erunt in praedam, et dispergentur in omnem ventum' sunt in communi scientifica et cognitiones boni et veri, quae etiam illis auferuntur, in vita corporis per quod contraria credant, in altera vita prorsus: [6] apud Zachariam, Plaga, qua percutiet Jehovah omnes populos, qui pugnabunt contra Hierosolymam;...ita erit plaga equi, muli, cameli, et asini, et omnis bestiae, xiv [12], 15;

`plaga equi, mali, cameli, asini' pro privatione intellectualium, quae ita ordine succedunt a rationalibus ad naturalia; quid equus, videatur n. 2761, 2762; quid mulus, n. 2781; quid asinus, n. 2781; `cameli' pro scientificis communibus in naturali homine. `Pestis in Aegypto quae erat in pecus quod in agro, in equos, in asinos, in camelos, in armentum et in gregem,' Exod. ix 2, 3, similia significabat. Ex his constare potest quod per `camelos' in Verbi sensu interno significentur scientifica communia quae sunt naturalis hominis. Scientifica communia sunt quae in se comprehendunt plura particularia, et haec singularia, et formant in communi naturalem hominem quoad ejus intellectualem partem. @1 de A$ @2 i Divina$ @3 et for seu quae$ @4 Heb. for `Egypt' is Mizraim, a dual form (=upper and lower Egypt), hence the plural verb.$ @5 portabunt$ @6 i similiter ac per `humeris asellorum.'$ @7 videat$ @8 Heb. (recheb)=chariot, but also riders, or a troop.$ @9 i de Divinis$ @10 n. 1259 has exercitus$ @11 pro$ @12 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church