Arcana Coelestia (Elliott) n. 9144

Previous Number Next Number See English 

9144. `Et apprehenderit spinas': quod significet quae infert se in falsa, constat ex significatione `apprehendere' cum dicitur de ira quae ex affectione mali, quod sit inferre se et sic accendere, et ex significatione `spinarum' quod sint falsa, de qua sequitur; quomodo cum his se habet, primum aliquid dicetur: amores apud hominem sunt ignes vitae ejus, n. 9055; amores mali, qui sunt sui et mundi, sunt ignes consumentes, consumunt enim bona et vera quae sunt ipsius vitae; ignes illi vitam voluntatis hominis faciunt, et lux ex illis ignibus vitam intellectus ejus; quamdiu ignes mali tenentur in voluntate inclusi, tunc intellectus est in luce et inde in apperceptione boni et veri, at cum ignes illi effundunt lucem suam in intellectum, tunc dissipatur prior lux et obscuratur homo quoad apperceptionem boni et veri; et hoc quo plus amores sui et mundi, qui sunt ignes illi, augmenta capiunt, et tandem ita ut omne verum, et cum vero bonum, suffocent et exstinguant. [2] Cum amores illi impugnantur, tunc erumpit ignis e voluntate in intellectuale et concipit flammam ibi; haec flamma est quae vocatur ira; inde est quod homo dicatur excandescere, exardescere, et inflammari, cum irascitur; haec flamma aggreditur vera et bona quae in intellectuali, et non modo abscondit illa sed etiam consumit; et, quod arcanum {1}, cum ignis ille malus e voluntate in intellectuale {2} erumpit, tunc clauditur intellectuale supra et aperitur infra, hoc est, clauditur quo spectat ad caelum et aperitur quo spectat ad infernum; inde est quod tunc influant {3} mala et falsa quae flammam concipiunt cum homo malus in iram exardescit; se habet hoc similiter ac fibra in corpore; haec si aculeo acus tangitur, ilico se contrahit et claudit, et sic arcet, ne laesio ulterius vadat ac infestet vitam in principiis; (o)falsum etiam, cum sistitur videndum, apparet sicut aculeatum. [3] Status hominis mali cum irascitur, etiam similiter se habet sicut fumus qui admoto igne concipit flammam, nam falsum mali in intellectuali est sicut fumus, et ira est sicut flamma accensi fumi; correspondent etiam; inde est quod `fumus' sit falsum, et `flamma ejus' sit ira in Verbo, ut apud Davidem, Ascendit fumus ex naso Ejus, et ignis ex ore Ejus; prunae arserunt ex {4} Eo, Ps. xviii 9 [A.I,. 8]:

et apud Esaiam, Ardet sicut ignis malitia, senticetum et vepretum comedit, et incendit (x)implexa silvae, et elevant se elatione fumi, in excandescentia Jehovae Zebaoth, ix 17, 18 [A.V. 18, 19];

`fumus' hic est falsum ex quo accenso ira; quod `fumus' sit falsum, videatur n. 1861. [4] Ex his nunc patet quid in sensu interno significatur per `quando exiverit ignis, et apprehenderit spina, et consumatur {5} acervus, (o)aut seges stans,' quod nempe si affectio mali {6} erumpit in iram, ac infert se in falsa concupiscentiarum, et consumit vera et bona fidei {7}; qui expendit videre potest quod aliqua causa hujus legis sit quae interius latet et non apparet, nam lex de igne apprehendente spinas et inde consumente acervum vel segetem stantem, nullibi lata est quia tale perquam raro evenit; sed quod ignis malitiae et irae corripiat (o)et accendat falsa concupiscentiarum, et sic consumat vera et bona quae Ecclesiae, omni die evenit. [5] Quod `spinae' sint falsa concupiscentiarum, constat ex sequentibus his locis {8}: apud Esaiam, Super terra populi Mei spina et sentis ascendit, xxxii 13;

`terra' est Ecclesia, `spina et sentis' sunt falsa et inde mala: apud eundem, Spiritum vestrum ignis consumet vos, ita erunt populi combusti in calcem, spinae excisae quae inde succenduntur, xxxiii [11,] 12;

`spinae quae igne succenduntur' pro falsis quae flammam arripiunt et consumunt vera et bona: [6] apud Ezechielem, Non erit amplius domui Israelis sentis pungens, et spina dolore afficiens, xxviii 24;

`sentis pungens pro falso (x)concupiscentiarum amoris sui, `spina' pro falso concupiscentiarum amoris mundi {9}: apud Hoscheam, Scortata est mater vestra {10}, propterea Ego obsaepiens viam tuam per spinas, et semitas suas non inveniet, ii (x)5, 6;

`viae et semitae' pro veris, et `spinae' pro falsis loco illorum: [7] apud eundem, Perdentur excelsa Aven, peccatum Israelis; tribulus et spina ascendet super altaria illorum, x 8;

`tribulus et spina' pro malo et falso vastante bona et vera cultus: apud Davidem, Circumdederunt me sicut apes, exstinguunt sicut ignem spinarum, Ps. cxviii 12;

`ignis spinarum' pro concupiscentia mali: apud Matthaeum, A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? vii 16;

`colligere de spinis uvas' pro ex falsis concupiscentiarum bona fidei et charitatis; quod `uvae' sint illa bona, videatur n. 1071, 5117, 6378: [8] apud Marcum, Aliud semen cecidit inter spinas, sed ascenderunt spinae et suffocarunt illud ut fructum non dederit. Qui inter spinas seminantur sunt ii qui sermonem audiunt, sed curae mundi hujus, et fraus divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae ingredientes suffocant sermonem, ut (x)infrugifer fiat, iv 7, 18, 19;

ibi explicatur quid sit `seminari inter spinas,' ita quid `spinae'; (m)eadem significantur per `serere inter spinas,' (o)ac `metere spinas,' apud Jeremiam, Ita dixit Jehovah viro Jehudae et Hierosolymae, Novate (x)vobis novale, et non serite inter spinas, iv 3;(n) (o)Severunt tritica, et messuerunt spinas, xii 12, 13. [9] Falsa concupiscentiarum, quae significantur {11} per `spinas,' sunt falsa confirmantia illa quae mundi et ejus voluptatum sunt, (m)nam haec falsa prae aliis arripiunt flammam et flagrant, quia sunt ex concupiscentiis in corpore, quae sentiuntur; ideo etiam {12} (n) claudunt internum hominem ut nihil quod (o)est salutis animae et vitae aeternae sapiat. [10] Quod corona ex spinis plexa capiti Domini imposita fuerit cum crucifigeretur, et tunc (t)salutatus sit Rex Judaeorum, et dixerit, Ecce Homo, Joh. (x)xix 2, 3, 5, repraesentabat quale fuit verum {13} Divinum tunc in Ecclesia Judaica, quod nempe ex falsis concupiscentiarum suffocatum; `Rex Judaeorum,' ut tunc ab illis salutabatur, significabat verum Divinum; quod per `regem' in Verbo significetur verum a Divino, videatur n. 1672, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 6148, (o)et quod simile per `Unctum,' qui in Hebraeo idiomate est Messias, et in Graeco Christus, n. 3004, 3008, 3009, 3732 fin.; {14} quod per `Jehudam' in sensu supremo (o)intelligatur Dominus quoad Divinum Bonum, et in sensu interno quoad Verbum, et sic quoad doctrinam e Verbo, n. 3881; et quod Dominus, cum {15} talis corona super capite (o)Ipsius, dixerit, Ecce Homo, significabat, Ecce Divinum Verum quale hodie in Ecclesia est; Divinum enim Verum procedens a Domino in caelo est Homo, inde caelum est Maximus Homo, et hoc ex influxu et ex correspondentia, quod ad finem plurium capitum ostensum est, videatur n. 1276, (a)1871, 2996, 2998, 3624-3649, 3741-(x)3750, 7396, 8547, 8988; inde etiam Ecclesia caelestis Domini vocata est Homo, n. 478, 479 {16}; haec Ecclesia erat quam Judaei repraesentabant, n. 6363, 6364, 8770; inde patet quid significatum sit per `spineam coronam,' tum per salutationem, `Rex Judaeorum,' ut et {17} quid per `Ecce Homo'; et quoque quid per inscriptionem super cruce, `Jesus Nazarenus Rex Judaeorum,' Joh. xix 19, 20, nempe quod {18} Divinum Verum seu Verbum in tali aspectu et ita tractatum fuerit a Judaeis, apud quos Ecclesia in quod omnia quae fiebant Domino a Judaeis cum crucifigeretur, significaverint Ecclesiae illorum status quoad verum Divinum seu Verbum, videatur n. 9093 fin.; quod Dominus fuerit Verbum, constat apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, i 1, 14;

`Verbum' est Divinum Verum. @1 i est$ @2 hominis$ @3 tunc influunt$ @4 in IT$ @5 ut consumetur I, ut consumatur T$ @6 i seu cupiditas$ @7 boni$ @8 i in Verbo$ @9 sentis pungens pro malo ex falso, spina dolore afficiens pro falso mali$ @10 Heb [ ] ('immam) = their mother$ @11 After per `spinas,'$ @12 , quia flagrant indomita; ideo quoque concupiscentiae in sensuali homine regnant, et$ @13 Verbum IT$ @14 i et$ @15 i est$ @16 inde etiam Ecclesia coelestis vocata est Homo, n. 478, 479, 1871, 1276, 2996, 2998, 3624 ad 3649, 3741 ad 3751, 7395, 8547, 8988$ @17 etiam$ @18 quid$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church