Arcana Coelestia (Elliott) n. 9154

Previous Number Next Number See English 

9154. `Adducetur dominus domus ad Deum': quod significet inquisitionem ex bono, constat ex significatione `adduci ad Deum' quod sit ut fiat inquisitio, de qua infra n. 9160, et ex significatione `domini domus' quod sit bonum ex quo; quod `dominus domus' sit bonum, est quia agitur de veris et scientificis e memoria ablatis, quae significantur per `argentum et vasa ad custodiendum data, et furto ablata,' n. 9149, (x)9150; illa quia boni sunt et in bono, ideo `dominus domus' est bonum, cujus sunt {1} et apud quem sunt {2}; bonum dicitur `dominus' quia vera et scientifica (t)sunt boni ut sui domini, et quoque bonum dicitur `domus' quia vera et scientifica in bono sunt ut in sua domo; quod `domus' sit bonum, et quod vera sint quae in domo, videatur n. 3652, ubi explicantur Domini verba apud Matthaeum, (x)Qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo, xxiv 17. [2] Cum hoc, quod de veris et scientificis e memoria ablatis, inquirendum sit ex bono, ita se habet: bonum apud hominem est quod recipit omnia vera in se, nam bonum quale suum a veris habet, et quantum vera in se habent bonum, et quoque circum se, tantum vera vivunt; se habet hoc sicut cum fibra aut cum vase in vivo animali: quantum fibra in se habet spiritum et quantum vas in se habet sanguinem, tantum vivunt; pariter quantum vas sanguineum circum se habet fibras in quibus spiritus; (m)simile est {3} cum vero et bono: verum absque bono est sicut fibra absque spiritu, (c)et sicut vena aut arteria absque sanguine; quae qualia sunt, quisque potest comprehendere, quod nempe absque vita, ita absque usu in vivo animali {3}; similiter se habet cum fide absque charitate:(n) quia bonum habet quale, ut dictum est, a veris, etiam bonum habet formam ab illis, nam ubi forma ibi est quale, et ubi non {5} forma, (o)ibi nec {5} quale; se habet hoc etiam similiter sicut spiritus et sanguis in vivo animali; spiritus per fibras accipit determinationes suas, ita formam, pariter sanguis per vasa. Inde patet quod verum absque bono non vitam habeat, et quod bonum absque vero non quale, consequenter quod fides absque charitate non sit fides viva; per fidem hic intelligitur fides veri, et per charitatem vita boni. [3] Ex his constare potest quomodo intelligendum sit quod vera et scientifica ablata inquirenda sint ex bono, nempe cum homo in bono est, hoc est, in affectione bonum faciendi, quod tunc veniat {6} in recordationem omnium verorum quae intraverunt bonum, at cum e bono deflectit, quod tunc disparentur {7} vera, nam falsum mali est quod illa sicut furto aufert; sed disparata vera rursus in recordationem veniunt cum homo in affectionem boni aut veri per vitam {8} redit. Quod ita sit, quisque qui {9} reflectit, per experientiam in se et apud alios scire potest. Inde patet quid sit inquirere vera et scientifica e memoria (o)seu e mente hominis ablata ex bono. @1 d sunt i est A, sunt est I$ @2 d sunt i est$ @3 similiter se habet$ @4 nam sunt modo fila mortua$ @5 i est$ @6 tunc venit$ @7 tunc disparantur$ @8 bonum vitae$ @9 , si$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church