Arcana Coelestia (Elliott) n. 9155

Previous Number Next Number See English 

9155. `Annon miserit manum suam in opus socii sui': quod significet num in illud intraverit {1}, constat ex significatione `annon miserit manum suam' quod sit num bonum sui juris ac potentiae fecerit, et ex significatione `in opus socii' quod sit verum ac scientificum quae ablata {2}; argentum enim et vasa ad custodiendum data, et furto ablata, sunt quae {3} vocantur `opus socii'; quod `argentum' et `vasa' sint vera et scientifica, videatur supra n. 9149; inde patet quod per `annon dominus domus miserit manum suam in opus socii sui' significetur num bonum sui juris ac potentiae fecerit vera et scientifica quae ablata sunt, ita num haec intraverint prius in bonum, secundum illa quae nunc supra n. 9154 ostensa sunt; quod `manus' sit potentia, videatur n. 878, 3387, 4931-4937, 5296, 6292, 7188, 7189, 7518, 7673, 8153, {4} quod `in manu' sit, quod (o)est apud aliquem et in aliquo, n. 9133. @1 intraverint altered to intraverit cp n. 9148$ @2 quod ablatum$ @3 i hic$ @4 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church