Arcana Coelestia (Elliott) n. 337

Previous Number Next Number See English 

337. SENSUS INTERNUS

HIC quia de degeneratione Ecclesiae Antiquissimae, seu falsificatione doctrinae, et consequenter de haeresibus et sectis sub nominibus Caini et ejus descendentium, agitur, sciendum, quod nequaquam intelligi queat quomodo falsificata fuerit doctrina, seu quales fuerint haereses aut sectae illius Ecclesiae, nisi probe sciatur qualis vera Ecclesia; inde cognosci possunt. De Antiquissima Ecclesia prius satis multis actum est, et ostensum quod fuerit caelestis homo, et quod non agnoverit aliam fidem quam quae esset amoris in Dominum et erga proximum; per amorem illum a Domino habebant fidem seu perceptionem omnium quae erant fidei; quare nec voluerunt nominare fidem, ne separaretur ab amore, ut ostensum prius n. 200-203. Talis est caelestis homo; et quod talis, describitur per repraesentativa etiam apud Davidem ubi agitur de Domino, Qui dicitur 'Rex,' et de caelesti homine, qui 'filius Regis,' Judicia Tua Regi da, et justitiam Tuam filio Regis;...ferent montes pacem populo, et colles in justitia;...timebant Te cum sole, et ad facies lunae, generatio generationum;... florebit in diebus illius justus, et multa pax, usque dum non luna, Ps. lxxii 1, 3, 5, 7;

per 'solem' significatur amor; per 'lunam' fides; per 'montes et colles' Ecclesia Antiquissima; per 'generationem generationum' Ecclesiae postdiluvianae; 'usque dum non luna' dicitur quia fides erit amor; videantur quoque quae apud Esaiam xxx 26. Antiquissima Ecclesia fuit talis, et doctrina talis; hodie vero prorsus alia, nam fides hodie praecedit; sed per fidem charitas a Domino donatur, et tunc fit charitas principale; quare sequitur quod falsificata antiquissimo tempore fuit doctrina, cum confessi sunt fidem, et sic separarunt fidem ab amore: qui falsificarunt ita doctrinam, aut separarunt fidem ab amore, seu fidem solam confessi, ii tunc dicti 'Cain,' et erat tale apud eos enorme.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church