Arcana Coelestia (Elliott) n. 7039

Previous Number Next Number See English 

7039. `Ecce Ego occido filium tuum, primogenitum tuum': quod significet exstinctionem fidei absque charitate, et inde devastationem veri apud illos, constat ex significatione `occidere' quod sit exstinctio; et ex significatione `filii primogeniti,' nempe Pharaonis et Aegyptiorum, quod sit fides absque charitate, de qua n. 3325; per `Pharaonem' enim et per `Aegyptios' repraesentata sunt scientifica quae Ecclesiae, n. 4749, 4964, 4966, 6004, ita scientifica quae sunt fidei, nam haec scientifica sunt Ecclesiae; at quia verterunt scientifica illa in magica, n. 6692, et inde opera illorum mala fuerunt et absque ulla charitate, idcirco per `primogenitos illorum' significantur talia quae scientiae fidei sunt, ita fides absque charitate; quod illa per `primogenitos Aegypti' significentur, patet a significatione `primogenitorum Israelis' quod sint fides charitatis, de qua supra n. 7035; 2 fides absque charitate dicitur, sed per fidem hic intelligitur scientia talium quae fidei sunt, nam non datur fides ubi non charitas; talia quae fidei {1} apud illos qui non in charitate sunt modo sunt res memoriae, et in memoria non sub alia forma quam est aliud scientificum; nec ibi est scientificum veri quod fidei, {2}quia (t)conspurcatum est ideis falsi, et quoque inservit pro mediis ad patrocinanda {3}falsa; quia ita se habet cum fide absque charitate, idcirco exstinguitur illa apud {4}malos in altera vita, (c)et illi devastantur prorsus quoad verum; ex causa, ne vera inserviant illis pro mediis ad mala, et sic ne apud illos infernum aliquo modo dominetur super talia quae sunt caeli, (c)et ne {5}inde pendeant inter caelum et {6}infernum; haec exstinctio et haec devastatio veri est quae {7}significatur per quod {8}occiderentur primogeniti in Aegypto; {9} quod dein perierint in mari Suph, repraesentabat statum damnationis seu mortis spiritualis talium postea, nam {10}ablatis illis quae sunt fidei seu veri, quae fuerunt quasi alae quae {11}elevabant, mox sicut pondera delabuntur in infernum. @1 i sunt$ @2 nam$ @3 mala; falsa quae defendunt, quae faciunt, et quia etiam inservit captandis lucris, etiam id, adjunctum est amori sui ac mundi, proinde malum cupiditatum inde, quibus fides illa spuria qui non imperat, sed famulatur$ @4 tales$ @5 illi ita$ @6 i inter$ @7 significabatur$ @8 occidebantur$ @9 i et$ @10 oblatis I$ @11 elevant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church