Arcana Coelestia (Elliott) n. 5407

Previous Number Next Number See English 

5407. `Et vivamus et non moriamur': quod significet vitam spiritualem, constat ex significatione `vivere et non mori' quod sit vita spiritualis, nam non aliud per `vivere et non mori' in sensu interno significatur; in altera enim vita per `vitam' significatur in genere caelum, in specie felicitas aeterna {1}, et per `mortem' significatur in genere infernum, et in specie infelicitas aeterna ibi, quod etiam a pluribus locis in Verbo patet; quod caelum in genere, et felicitas aeterna {2}in specie dicatur vita, est quia ibi est sapientia boni et intelligentia veri, et sapientiae boni ac intelligentiae veri inest vita a Domino, a Quo omne vitae; at quia in inferno est contrarium, nempe loco boni {3} malum et loco veri falsum, et sic exstincta vita spiritualis, idcirco ibi respective est mors, nam mors spiritualis {4}est malum et falsum, ac apud hominem est velle malum, et inde cogitare falsum. (m)Mali genii et spiritus non volunt audire quod de illis dicatur quod non vivant, seu quod mortui sint; dicunt enim quod vitam habeant quia possunt velle et possunt cogitare, sed illis dicitur, cum in bono et vero {5}est vita, quod nequaquam possit esse in malo et falso, {6}sunt enim contraria.(n) @1 i ibi$ @2 ibi$ @3 i est$ @4 non aliud est quam$ @5 sit$ @6 est enim contrarium$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church