Arcana Coelestia (Elliott) n. 5406

Previous Number Next Number See English 

5406. `Descendite illuc, et emite nobis inde': quod significet appropriationem per illa, constat ex significatione `descendere' quod praedicetur versus exteriora, de qua sequitur; et ex significatione `emere' quod sit appropriatio, de qua n. 4397, 5374; quod sit per illa, nempe per scientifica, significatur per `inde', nempe ex Aegypto; quod `Aegyptus' sint scientifica, supra ostensum est. In Verbo passim dicitur ascendere et descendere, cum ab uno loco in alterum, non ex causa quod unus locus editior fuerit altero, sed quia `ascendere' praedicatur versus interiora seu superiora, et `descendere' versus exteriora seu inferiora, hoc est, quod `ascendere' praedicetur versus spiritualia et caelestia, haec enim interiora sunt, et quoque creduntur superiora, et `descendere' versus naturalia et terrestria, haec enim exteriora sunt, et quoque ad apparentiam inferiora; inde est quod non {1}solum hic sed etiam ubivis alibi in Verbo, dicatur a terra Canaan ad Aegyptum descendere, et ab Aegypto ad terram Canaan ascendere; per `terram Canaan' enim significatur caeleste, et per `Aegyptum' naturale, nam terra Canaan in sensu repraesentativo est regnum caeleste, consequenter bona et vera caelestia et spiritualia, quae quoque sunt interius apud hominem qui est regnum Domini, at `Aegyptus' in sensu repraesentativo est regnum naturale, consequenter bona et vera {2}quae sunt Ecclesiae externae, et quoad plurem partem sunt scientifica; quod ascendere praedicetur versus interiora, videatur n. 4539. @1 modo$ @2 naturalia quae una voce dicuntur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church