Arcana Coelestia (Elliott) n. 10083

Previous Number Next Number See English 

10083. `Et agitabis illa agitationem coram Jehovah': quod significet inde vitam Divinam, constat ex significatione `agitare agitationem' quod sit vivificare, ita vita; et quia dicitur a `coram Jehovah,' significatur vita Divina {1}. Quod `agitare agitationem' sit vivificare seu vitam Divinam dare, constat a locis in Verbo ubi `agitare agitationem' dicitur, ut apud Moschen, Cum adfertis manipulum primitiarum messis vestrae sacerdotem, agitabit manipulum {2} coram Jehovah in beneplacitum vestri; a crastino sabbati agitabit illum, sacerdos, Lev. xxiii 10, 11;

per `messem' significatur status veri fidei ex bono, ita status boni, n. 9295, per manipulum primitiarum' significatur' collectim {3} ejus status; inde per `agitari a sacerdote' significatur vivificari ad recipiendum benedictionem; omnis enim benedictio vitam a Divino in se habebit, ut sit benedictio: apud eundem, Aharon agitabit Levitas agitationem coram Jehovah a cum filiis Israelis, ut sint ad ministrandum ministerium Jehovae. Statues Levitas ante Aharonem et ante filios ejus, et agitabis eos agitationem Jehovae: postea venient Levitae ad ministrandum in tentorio conventus, et purificabis eos, et agitabis eos agitationem: cumque purificati sunt Levitae, et Aharon agitavit eos agitationem coram Jehovah, et expiavit eos Aharon ad purificandum eos, Num. viii 11, 13, 15, 21;

quid `agitare agitationem,' ex his constare potest, quod nempe sit vivificare per agnitionem, quae est primum fidei, ita primum vitae a Divino apud hominem; cognitio quidem praecedit agnitionem, sed cognitioni nihil vitae Divinae inest priusquam {4} fit agnitio, et dein fides; Levitae repraesentabant vera ministrantia bono, ac Aharon repraesentabat bonum cui ministrabant, ideo illi agitabantur, hoc est, vivificabantur; quapropter etiam dicitur quod {5} purificandi, nam {6} veris inerit vita a Divino ut ministrent bono, {7} ac vita illa primum influit per agnitionem {8} Simile per agitationem auri significatur apud Moschen, Venerunt viri cum feminis, {9} attulerunt fibulam, monile, aurum, cingulum, omnia vasa auri, et omnis vir qui agitavit agitationem auri Jehovae, Exod. xxxv 22;

`agitare agitationem auri Jehovae' est vivificare per agnitionem, quod Jehovae, hoc est, Domini esset. Quod `agitare agitationem' talia significet, est ex correspondentia, {10} omnis namque motus correspondet statui cogitationis; inde {11} progressiones, profectiones, et similia quae motus sunt, in Verbo significant status vitae, videatur n. 3335, 4882: 5493, (x)5605, 8103, 8417, 8420, 8557: apud Johannem, Ad lacum Bethesdam jacebat multitudo ingens aegrotorum, et angelus certo tempore descendebat ad lacum et commovit aquam qui tunc prius ingrediebatur post motum aquae, sanus factus es quocumque teneretur morbo, v 2-7;

per `commovere aquam' hic similiter {12} significabatur vivificatio per agnitionem et fidem, ita quoque purificatio per vera; {13}quod `motus' significet status vitae, videatur n. 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381, 9440, 9967, et quod `aquae' sint vera fidei, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 8568, 9323; quod omnes purificationes fiant per vera fidei, n. 2799, 5954 fin., 7044, 7918, (x)9088, et quod sanationes repraesentaverint restitutiones vitae spiritualis, n. 8365, 9031 fin. (m){14} Quoniam per `agitationem super volis Aharonis' significatur {15}vivificatio per agnitionem Domini, et quod ab Ipso omnia, {16}ideo de agnitione illa et inde fide, paucis dicetur: (n) a Domino saepe dictum est, cum aegroti sanabantur, quod fidem haberent, et {17}ut fiat illis secundum fidem, ut Matth. viii 10-13, ix 2, 22, 27-29, xiii 57, 58, xv 28, xxi 21, 22, 31, 32; Marc. v 34, 36, x 49, 52, xvi;Luc. viii 9, 48-50, viii 48, xvii 19, xviii 42, 43; causa erat quia omnium primum est agnoscere quod Dominus sit Salvator mundi, {18}nam absque illa agnitione nemo (t)recipere potest aliquid veri et boni e caelo, ita nec fidem, et quia id omnium primum et essentialissimum est, ideo, ut agnosceretur Dominus cum in mundum venit, cum sanavit aegrotos, interrogavit de fide, et qui fidem habebant sanabantur: fides erat quod Ipse esset Filius Dei {19} venturus in mundum, et quod ei potestas sanandi et salvandi; omnes etiam sanationes morborum a Domino cum fuit in mundo, significabant sanationes vitae spiritualis, ita quae sunt salvationis, n. 8364, 9031 fin., (a)9086. Quia agnitio Domini omnium primum vitae spiritualis est, et essentialissimum Ecclesiae, et quia absque illa nemo aliquid veri fidei ac boni amoris recipere potest e caelo, ideo Dominus etiam {20}saepe dicit quod qui credit in Ipsum, vitam aeternam habeat, et qui non credit non habeat, ut Joh. i 1, 4, 12, 13, iii 14-16, 36, v 39, 40, vi 28-30, 33, 34, 35, 40, 47, 48, vii 37, 38, viii 24, xi 25, 26, xx 30, 31; sed etiam simul docet quod illi fidem in Ipsum habeant qui vivunt secundum praecepta Ipsius, sic ut vita inde ingrediatur fidem. Haec dicta sunt ad illustrandum et confirmandum quod agnitio Domini, et quod ab Ipso omnis salvatio, sit primum vitae a Divino apud hominem; primum illud vitae significatur per `agitationes super volis Aharonis.' @1 ex Divino$ @2 i messis vestrae$ @3 omne ejus$ @4 sit IT$ @5 i sic$ @6 i omnis purificatio fit per vera fidei, n. 2799, 5954 fin., 7044, 7918, 9089; ac$ @7 quae vita$ @8 i Domini$ @9 i et IT$ @10 nam omnis$ @11 i etiam$ @12 repraesentabatur$ @13 aqua enim quae movebatur, significat verum fidei purificans, quod aqua sit verum, videatur n. 2702, 3058, 3424, 4976, 8568, 9323; et quod omnis purificatio fiat per vera fidei, n. 2799, 5954 fin., 7044, 7918, 9089 [9088 intended]$ @14 Quia$ @15 agnitio$ @16 i ac inde vita Divina,$ @17 quod$ @18 i ita agnitio Domini,$ @19 i qui$ @20 pluries$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church