3834. `Et accepit Leam filiam suam, et adduxit illam ad eum, et venit ad illam': quod significet quod solum conjunctio adhuc esset cum affectione veri externi, constat ex repraesentatione `Leae' quod sit affectio veri externi, de qua n. 3793, 3819; `adducere illam ad eum' quod sit conjunctio qualis conjugialis, patet. Haec ita se habent: qui in affectione veri interni est, hoc est, qui in desiderio sciendi arcana interiora regni Domini, principio non illa ei conjuncta sunt, tametsi illa scit, et quandoque tametsi illa agnoscit et quasi credit, sunt enim adhuc affectiones mundanae et corporeae quae adsunt, et quae faciunt ut quidem illa {1}accipiat et quasi credat; sed quantum illae affectiones adsunt, tantum vera illa non conjungi possunt; est solum affectio veri ex bono et affectio boni quae applicat illa sibi; quantum homo in his affectionibus est, tantum vera interiora ei conjunguntur, nam vera sunt vasa recipientia boni; [2]Dominus enim providet ne caelestia et spiritualia vera, qualia sunt omnia {2}interiora vera, conjungantur affectionibus aliis quam genuinis; inde est quod communis affectio veri ex bono praecedat, et vera quae ei insinuantur, non sint nisi communia vera; status veri se prorsus habent secundum status boni, seu status fidei secundum statum charitatis, ut pro exemplo, mali etiam possunt scire quod Dominus regat universum caelum, tum quod caelum sit amor mutuus et amor in Dominum, ut et quod inde illis conjunctio cum Domino, et inde illis sapientia, et quoque inde illis felicitas, immo possunt in persuasione esse quod ita sit, at usque non verum fidei, et minus adhuc bonum amoris illis {3}conjuncta sunt; ex vita cognoscitur num {3}conjuncta (x)sint, sicut arbor ex fructu; se habet hoc sicut uvae in quibus nulli nuclei, quae cum in terram utcumque fecundam demittuntur, in fimum fatiscunt; et se habet sicut lumen fatuum noctu, quod {4}veniente sole ilico dissipatur; sed de hac re plura, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus dicentur. @1 arripiat$ @2 interna$ @3 A alters from singular to plural.$ @4 exoriente$