Arcana Coelestia (Elliott) n. 3833

Previous Number Next Number See English 

3833. `Et fuit in vespera': quod significet statum adhuc obscurum, constat a significatione `vesperae' quod sit status obscurus, de qua n. 3056; etiam convivia quae in vespera fiebant, seu cenae, nec aliud apud antiquos qui in ritualibus congruis fuerunt, significabant quam statum {1}initiationis qui praecedit {2}conjunctionem, qui status est obscurus respective ad statum conjunctionis; cum enim initiatur homo in verum et inde in bonum, est ei omne quod tunc discit, obscurum, at cum conjungitur ei bonum et inde spectat verum, tunc fit ei clarum, et hoc successive magis et magis, non enim tunc amplius in dubio est num sit aut num ita sit, sed novit quod sit et quod ita sit; cum homo in hoc statu est, tunc innumerabilia scire incipit, [2](x)procedit enim tunc a bono et vero quae credit et percipit, quasi a centro ad {3}peripherias, et quantum procedit, tantum illa quae circumcirca sunt, videt, et successive adhuc extensius, continue enim terminos educit et dilatat; et quoque dein a quavis re in spatio intra terminos incohat, et inde ut ex novis centris novas peripherias educit, et sic porro; inde lux veri a bono in immensum crescit, et fit {3}sicut continuum lucidum, nam in luce caeli tunc est quae a Domino; at qui in dubio sunt, et disquirunt num sit et num ita sit, illis innumerabilia illa, immo indefinita ne hilum apparent; sunt eis omnia et singula prorsus obscura, et {4}spectantur illa vix ut unum quod sit, sed ut unum quod non sciunt {5}num sit; in tali statu est sapientia et intelligentia humana hodie, posse ingeniose ratiocinari num sit, sapientis est, et ratiocinari quod non sit, {7}adhuc magis sapientis est: [3]ut pro exemplo, num detur sensus internus Verbi quem vocant mysticum; antequam hoc creditur, ne hilum de innumerabilibus illis scire possunt quae in sensu interno sunt, quae tot sunt ut universum caelum cum infinita varietate impleant: sit etiam pro exemplo, qui ratiocinatur de Providentia Divina, num sit modo universalis, et non in singularibus; ille nec scire potest innumerabilia illa arcana quae Providentiae sunt, quae tot sunt, quot contingentia usque a cujusvis primo vitae ad ultimum, aque mundi creatione ad ejus finem, immo quae in aeternum:

sit quoque pro exemplo, qui ratiocinatur num aliquis in bono possit esse quia voluntas hominis radicitus depravata est, is nusquam scire potest omnia illa arcana quae regenerationis sunt, et ne quidem quod nova voluntas implantetur a Domino, et hujus rei arcana; ita in omnibus reliquis; inde sciri potest in quali obscuro sunt illi qui tales sunt, et quod ne quidem primum limen sapientiae videant, minus id tangant. @1 obscurum$ @2 statum initiationis$ @3 i omnes$ @4 i etiam$ @5 spectant$ @6 an$ @7 A ip above this quodnam est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church