Arcana Coelestia (Elliott) n. 3832

Previous Number Next Number See English 

3832. `Et fecit convivium': quod significet initiationem, constat a significatione `convivii' quod sit appropriatio et conjunctio, de qua n. 3596, hic initiatio quia haec praecedit conjunctionem, ac spondet et testatur eam. Convivia quae antiquitus fiebant apud illos qui in significativis et repraesentativis fuerunt, non aliud significabant quam initiationem in amorem mutuum, qui charitatis; et convivia nuptialia initiationem in amorem conjugialem, et convivia sancta initiationem in amorem spiritualem et caelestem, et hoc ex causa quia per `convivari' seu `comedere et bibere' significabatur appropriatio et conjunctio, ut n. {2}3596 ostensum est; [2]quia haec significabantur, etiam Dominus in tali sensu dixit, Quod multi ab oriente usque et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, Isaco et Jacobo, in regno caelorum Matth. viii 11:

et alibi ad discipulos, Ut comedatis et bibatis super mensa Mea in regno Meo, Luc. xxii 30:

et cum instituit Sanctam Cenam, dixit, Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis usque ad diem {3}illum, quando id bibero vobiscum novum in regno Patris Mei, Matth. xxvi 29;

quisque videre potest quod per `accumbere, comedere, et bibere in regno Domini' non significetur accumbere, comedere, et bibere, sed quod tale quod ibi est, nempe {4}quod appropriatio boni amoris et veri fidei per illa intelligatur, ita quod illud quod cibus spiritualis et cibus caelestis vocatur; manifeste quoque ex illis verbis patet quod sensus internus illis quae Dominus locutus est, insit, et quod absque intellectu ejus non sciri possit {5}quid sit cum Abrahamo, Isaco et Jacobo accumbere, super mensa in regno Domini comedere et bibere, et ex genimine illius vitae cum illis bibere in regno Patris; immo nec sciri possit quid per comedere panem et bibere vinum in Sancta Cena {6}intelligatur. @1 i dicitur$ @2 The number here referred to seems to be the last cited, viz. 3596, as a comparison will show. AI have 3134. Possibly 3734 was intended.$ @3 illam as Sch.$ @4 bonum amoris et verum fidei, et quod eorum appropriatio$ @5 quid foret quod cum Abrahamo, Jischako et Jacobo accumberent, quod super mensa Domini in Regno Ipsius comederent et biberent, et quod Dominus ex illo genimine vitis cum illis biberet novum in Regno Patris sui; proinde nec sciri posset$ @6 intelligitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church