Arcana Coelestia (Elliott) n. 7127

Previous Number Next Number See English 

7127. `Nequaquam do vobis paleam': quod significet quod non amplius inde scientifica {1}communissima, constat ex significatione `nequaquam dare' quod sit non amplius subministrare; et ex significatione `paleae' quod sint scientifica omnium communissima, de qua n. 7112. Quomodo haec se habent, supra dictum est, ulterius autem dicendum quod illi imprimis in altera vita objiciant paleam, hoc est, scientifica omnium communissima, probis quos infestant, qui ab Ecclesia fuerunt, et sibi persuaserunt solam fidem {2}salvare, sed usque non vixerunt vitam fidei, sed vitam mali; illi tales sunt {3}ibi, quales fuerunt in mundo, {4} confirmantia {5}sciunt pro sola fide, per 2 quam dicunt salvari hominem, utcumque vixerat; sed confirmantia illa non (t)aliud sunt quam ratiocinia cum propositione data concurrentia; nam quodlibet, etiam maxime falsum, per ratiocinia confirmari potest, et quoque per artes eloquendi et concludendi sisti simplicibus sicut verum; ad hoc adhibent imprimis talia quae sunt omnium communissima ex Verbo, quae absque sensu interno Verbi ad favorem cujuscumque opinionis trahi queunt; talia sunt quae objiciunt, et per quae infestant illos qui ab Ecclesia spirituali; sed usque non aliud sunt quam palea seu stramen ad faciendum lateres; nam ipsissimum essentiale excludunt, nempe charitatem; dicunt quidem quod charitatis opera sint fructus fidei, sed usque illa nihili faciunt, {6}et persuadent quod salvetur homo per solam fidem, qualiscumque vita fuerit, etiam in ultima vitae hora, ita {8} per fidem 3 absque suis fructibus, {9}sic absque vita fidei et charitatis; quamdiu talia objiciuntur probis in altera vita, argumenta pugnae habent, et se defendere possunt, nam vident quod ratiocinia fallacia sint, cum essentiale, quod est charitas, ita excluditur, et quoque cum vident quod vitam non curent{10}; haec vident (x)ab omnibus et singulis in altera vita ut in clara die; talia nunc sunt quae intelliguntur per scientifica infima et omnium communissima, et significantur per `paleam'. Qui {11}sibi persuaserunt quod sola fides salvet, et tamen vixerunt vitam mali, sunt in inferno satis profunde versus {12}dextrum paulo antrorsum; et inde audivi illos ratiociniis infestare probos; sed probi a Domino per angelos ducti, illa ut vana rejecerunt, et quoque {13}detexerunt fallacias quae inessent confirmantibus et argumentis ex communibus Verbi {14}. @1 communia AI$ @2 statuerunt$ @3 sicut sunt$ @4 i quod$ @5 sciant AI$ @6 nam$ @7 i ejus$ @8 i quoque$ @9 ita$ @10 i, dicendo, quod homo in ultima vitae suae hora per fidem salvetur, qualiscunque ei vita fuerit$ @11 pro sola fide absque charitate sunt, apparent$ @12 antrorsum paulo ad dextrum$ @13 de fallaciis$ @14 i instruxerunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church