Arcana Coelestia (Elliott) n. 2982

Previous Number Next Number See English 

2982. `In terra Canaan': quod significet quae una in regno Domini, constat a repraesentatione terrae Canaanis quod sit regnum Domini, de qua n. 1413, 1437, 1585, 1607. Cum Ecclesiis Domini ita se habet, quod {1}antiquis temporibus simul plures fuerint et quod inter singulas discrimen sicut hodie quoad doctrinalia, sed quod usque unum fecerint in eo quod agnoverint amorem in Dominum et charitatem erga proximum pro principali et pro ipso essentiali, et sic quod doctrinalia non fuerint illis pro ita cogitare, sed pro ita vivere: et quando omnibus et singulis amor in Dominum et charitas erga proximum, hoc est, bonum vitae, est essentiale, tunc Ecclesiae quotquot sunt, unam faciunt, {2}et quaelibet tunc est una in regno Domini: tale etiam est caelum; ibi societates {3}innumerabiles sunt, omnes distinctae sed usque unum caelum constituunt, quia omnibus amor in Dominum et charitas erga proximum. [2] Sed aliter prorsus se habet cum Ecclesiis quae fidem dicunt essentiale Ecclesiae, putando quod si {4}hoc sciant et hoc cogitent, se salvari, et hoc qualicumque vita sint; cum ita, tunc plures Ecclesiae non unam faciunt, ne quidem sunt Ecclesiae; bonum fidei est quod facit Ecclesiam, hoc est, ipsa vita amoris et charitatis secundum illa quae sunt fidei; propter vitam sunt doctrinalia: hoc quisque scire potest, quid enim doctrinalia nisi propter finem? et quid finis nisi vita, seu nisi talis fiat sicut illa docent? Aiunt quidem quod ipsissima fides quae salvat, sit fiducia; sed fiducia illa nusquam dari potest nisi in bono vitae; absque bono vitae nulla est receptio, et ubi nulla receptio ibi nulla fiducia, nisi quandoque apparens quaedam in aegritudinibus anima aut corporis, cum cessant amoris sui et mundi cupiditates; at apud illos qui in malo vitae sunt, cum illa crisis abit seu vertitur, tunc fallax illa fiducia prorsus evanescit; datur enim fiducia etiam apud malos; sed qui scire vult qualis fiducia, exploret apud se affectiones, et fines, tum vitae exercitia. @1 ab antiquissimis$ @2 seu una est$ @3 plures$ @4 solum credant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church