2981. Quod `haec Hebron' significet quod haec nova Ecclesia, constat a significatione `Hebronis' quod sit Ecclesia spiritualis, de qua supra in hoc capite n. 2909; ibi dictum `Kiriath Arba haec Hebron', ex causa quia per `Kiriath Arbam' significatur Ecclesia quoad veram, et per `Hebronem' Ecclesia quoad bonum, hic autem non amplius nominatur Kiriath Arba sed Hebron, quia agitur de regenerato, qui non amplius ex vero sed ex bono agit, ut dictum supra n. 2979.