Arcana Coelestia (Elliott) n. 3102

Previous Number Next Number See English 

3102. `Et fuit, quando absolverant cameli bibere': quod significet agnitionem ex illustratione in scientificis communibus, constat ex eo quod binae hae expressiones `fuit,' et `absolverunt' significent successivum, et involvant finem actus qui praecedit, et principium actus qui sequitur, de {1}quo supra n. 3093, ita hic agnitionem, ut mox supra ostensum; ex significatione `camelorum' quod sint scientifica communia, de qua n. 3048, 3071; et ex significatione `bibere' quod hic sit idem ac haurire aquas, ut supra n. 3058, 3097, et quoque `potare,' ut supra n. 3071, nempe illustrari; inde patet quod per illa verba, `et fuit quando absolverunt cameli bibere' significetur agnitio, nempe veri Divini ex illustratione in scientificis communibus. Ipsa res ita se habet: [2] omne verum quod elevatur e naturali homine, hoc est, e scientificis, {2}seu cognitionibus et doctrinalibus, nam haec sunt naturalis hominis, in rationalem, et ibi recipitur, primum agnoscetur quodnam sit, num concordet cum bono ibi vel non; si concordat, recipitur, {3}et si non concordat, rejicitur; vera apparentia sunt in uno comitatu plura, sed solum illa conjunguntur quae bonum ibi agnoscunt, ita quae se mutuo amant; ut {4}autem agnoscantur quod talia sint, erit illustratio in naturali homine, per quam ibi omnia et singula uno intuitu spectari queant, ac sic possit esse electio; illustratio illa in naturali homine est a bono, sed usque per verum, videatur n. 3094; haec illustratio est quae significatur per quod `Rebecca hauserit camelis,' `potaverit illos,' aut `dederit iis bibere.' @1 qua$ @2 nempe$ @3 at$ @4 vero$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church