Arcana Coelestia (Elliott) n. 3849

Previous Number Next Number See English 

3849. `Et dedit Laban Racheli filiae suae Bilham ancillam suam illi ad ancillam': quod significet exteriores affectiones, quae vincula seu media inservientia, constat ex illis quae supra n. 3835 dicta sunt; quod per `Bilham ancillam' significentur exteriores affectiones, et per `Zilpam ancillam Leae' externae affectiones, est quia per `Rachelem' repraesentatur affectio veri interni, et per `Leam' affectio veri externi; exteriores affectiones sunt affectiones naturales inservientes internis. Quod affectiones illae sint media inservientia conjunctioni veri cum bono, inde est quia nihil quod doctrinae est, immo nec quicquam quod scientiae est, intrare possit apud hominem, nisi per affectiones; in affectionibus enim est vita, non autem in veris doctrinae ac scientiae absque illis; quod ita sit, patet manifeste; absque affectione enim ne quidem cogitare potest homo, immo nec potest ullam vocem eloqui; {1}qui attendit, percipiet quod vox absque affectione sit quasi vox automati, ita modo sonus absque vita, {2}et quantum affectionis et quale affectionis inest, tantum vitae et tale vitae insit; inde patet quid vera sunt absque bono, et quod veris insit affectio ex bono; [2]idem quoque {3}scire potest ab intellectu hominis quod nullus sit nisi ei voluntas insit, vita enim intellectus est ex voluntate; inde quoque patet quid vera absque bono, quod nempe nulla sint, et quod a bono trahant suam vitam, nam ad intellectualem partem pertinent vera, et ad voluntariam bonum; judicare inde quisque potest quid fides sit quae veri, absque charitate quae boni, et quod fidei vera absque charitatis bono mortua sint, (m)nam, ut dictum, quantum affectionis et quale affectionis veris inest, tantum vitae et tale vitae inest(n) sed quod {4}vera usque animata appareant tametsi non est bonum charitatis, est ex affectionibus amoris sui et mundi, quae non aliam vitam habent quam quae in spirituali sensu vocatur mors et est vita infernalis. Affectio dicitur, et per illam intelligitur amoris continuum. [3]Ex his nunc constare potest quod affectiones sint media inservientia conjunctioni veri cum bono; et quod affectiones sint quae introducunt vera, et quoque quae disponunt vera in ordinem, affectiones genuinae quae sunt amoris in Dominum et amoris erga proximum, in ordinem caelestem, at affectiones malae quae sunt amoris sui et mundi, in ordinem infernalem, hoc est, in oppositum ordini caelesti. [4]Extimae affectiones sunt quae sunt corporis, et vocantur appetitus et voluptates; quae proxime interiores sunt, sunt animi, et vocantur affectiones naturales;

internae autem sunt mentis rationalis, et vocantur affectiones spirituales; ad has affectiones, nempe ad mentis spirituales, introducuntur vera quae sunt doctrinalium, per affectiones exteriores et extimas, seu per naturales et corporeas; hae inde sunt media inservientia, et significantur per ancillas datas Racheli et datas Leae a Labane: quod illae Labanis ancillae dicantur {5}, significat quod originem {6}duxerint a bono quod per Labanem repraesentatur, de quo bono prius actum est; vera enim quae primum discuntur, non per affectiones alias primum insinuari possunt; affectiones genuinae tempore veniunt, nec nisi quam cum homo ex bono agit. @1 i constare hoc potest cuivis, si attendat,$ @2 at$ @3 sciri$ @4 A had sicut animata appareant, est ex and c. but altered absque illis usque vivere appareant est ex and c.$ @5 i fuisse$ @6 i affectiones illae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church