1100. Quod per 'Japhetum' significetur Ecclesia externa correspondens, prius dictum, tum quid per Ecclesiam externam intelligatur, nempe quod cultus externus, ita illi qui nesciunt quid internus homo et quae sunt interni hominis, et usque vivunt in charitate; apud hos Dominus aeque praesens est; nam Dominus per charitatem operatur, ubicumque charitas est; se habet hoc sicut cum infantibus, qui tametsi nesciunt quid charitas, et minus adhuc quid fides, usque tamen apud eos Dominus multo praesentior est quam apud adultos, cumprimis quando infantes mutuo vivant in charitate; ita apud simplices quibus est innocentia, charitas et misericordia; nihil facit quod homo (x)multa sciat si non vivat secundum illa quae scit, nam scire non alium finem habet quam ut inde fiat, nempe bonus; cum factus est bonus, multo plus habet quam qui innumera scit et adhuc non bonus est, nam quod hic per multa scire quaerit, ille habet; aliter vero qui multa vera et bona novit, et simul charitatem et conscientiam habet et est internae Ecclesiae homo seu 'Shem': qui parum sciunt et conscientiam habent, ii in altera vita illustrantur, usque adeo ut fiant angeli, quorum tunc sapientia et intelligentia est inexpressibilis; hi per 'Japhetum' significantur.