Arcana Coelestia (Elliott) n. 202

Previous Number Next Number See English 

202. Antiquissima Ecclesia, quae caelestis homo, talis erat ut non solum 'non comederet de arbore scientiae,' hoc est, disceret e sensualibus et scientificis quid fidei, sed ne quidem licebat eis 'tangere istam arborem,' hoc est, cogitare ex sensualibus et scientificis aliqui quod esset fidei, ne a vita caelesti in vitam spiritualem, et sic porro, delaberentur. Talis quoque est vita angelorum caelestium; qui eorum intimus caelestes sunt, ne quidem admittunt ut nominetur fides aut quicquid aliquid a spirituali trahit; sique nominatur ab aliis, pro fide percipiunt amorem cum differentia iis solum cognita; ita quicquid est fidei, derivant ab amore et charitate; minus adhuc audire sustinent aliquid rationale et minime aliquid scientificum de fide; nam perceptionem habent a Domino per amorem quid bonum et verum; ex perceptione norunt ilico an ita sit vel non ita sit; quare cum de fide dicitur quid, non aliud respondent quam quod ita sit vel non ita sit, quia a Domino percipiunt: hoc est quod significant verba Domini apud Matthaeum, Erit sermo vester, Etiam etiam, Non non; quod ultra haec est, ex malo est, v 37;

hoc nunc est quod ne quidem tangere eis licuerit fructum arboris scientiae; nam si tangerent, in malo essent, seu inde morerentur. Praeterea, angeli caelestes inter se loquuntur sicut alii de variis, sed loquela caelesti, formata et derivata ex amore, quae ineffabilior est quam loquela angelorum spiritualium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church