Arcana Coelestia (Elliott) n. 6353

Previous Number Next Number See English 

6353. `Instrumenta violentiae machaerae eorum': quod significet quod doctrinalia serviant ad destruendum opera charitatis, ita ipsam charitatem, constat a significatione `instrumentorum violentiae' quod sint quae inserviunt ad {1}destruendum charitatem; quod `instrumenta' sint quae inserviunt, patet, et quod `violentia' sit destructio charitatis, mox videbitur; et ex significatione `machaerarum' quod sint doctrinalia; `gladii' enim sunt vera fidei per quae contra falsa et mala pugnatur, n. 2799, {2}ita `machaerae' sunt doctrinalia, hic doctrinalia per quae pugnatur contra verum et bonum, et per quae haec exstinguuntur, quia ab illis qui in sola fide, seu in fide separata a charitate, apud quos contrarium est. [2](s)Doctrinalia eorum qui in sola fide, ex quibus destruunt opera charitatis, sunt praecipue quod doceant salvari hominem per fidem solam absque operibus charitatis, et quod haec non necessaria sint, quodque homo per solam fidem salvetur etiam in ultima mortis hora, utcumque per totum vitae {3} curriculum vixerat; ita qui non nisi quam crudelia exercuerunt, qui latrocinia, qui adulteria, qui profana; {4}ac inde quod salvatio sit modo intromissio in caelum, ita quod non intromittantur nisi qui illam gratiam acceperunt {5}in fine vitae suae, ac ita quod quidam ex misericordia electi sint et quidam ex immisericordia damnati; cum tamen a Domino nulli negetur caelum, sed vita et communicatio vitae quae sentitur ibi sicut a subjectis odor in terra, facit ut nequaquam ibi esse possint, cruciantur enim a malo vitae suae ibi plus quam in profundissimo inferno. [3]Quod `machaera' significet falsum pugnans et occidens, patet apud Johannem, Exivit alius equus rufus, et sedenti super eo datum est ut auferret pacem de terra, ut se invicem occiderent, unde illi data est machaera magna, Apoc. vi (x)4:

apud eundem, Si quis machaera occidit, oportet illum machaera occidi, Apoc. xiii 10, 14. [4]{6}Quod `violentia' sit vis quae infertur charitati, liquet a pluribus locis in Verbo {7}; ut apud Esaiam, Desinet violentus, et consumetur irrisor, exscindentur omnes maturantes {8}iniquitatem, qui peccare faciunt hominem in verbo, et corripientem in porta illaqueant, et declinare faciunt in {9}inane justum, xxix 20, 21;

hic violentus alia voce in lingua originali, sed {10}quae similis significationis est; quod `violentus' sit qui vim infert {11} charitati, significatur per quod `peccare faciant hominem in verbo', et `declinare faciant {12}justum': [5]apud eundem, Opera eorum opera iniquitatis, et factum violentiae in manibus eorum; pedes eorum ad malum currunt, et festinant ad effundendum sanguinem innocentem, lix 6,7;

hic `violentia' pro vi allata charitati, quae vis quod etiam significetur per `effundere sanguinem', videatur n. 374, 1005: apud eundem, Non erit amplius violentia in terra tua, vastatio et confractio in terminis tuis, lx 18;

`violentia' pro destructione charitatis, inde enim `vastatio et confractio in terra', hoc est, in Ecclesia: [6]apud Jeremiam, Violentiam et vastationem praedico, nam factum est verbum Jehovae mihi opprobrio et ignominiae toto die, xx 8;

`violentia' etiam ibi pro violentia in spiritualibus, ita pro destructione charitatis, ut et fidei: apud Ezechielem, Terra plena est judicio sanguinum, et urbs plena {13} violentia, vii 23;

`judicium sanguinum' pro destructione fidei, `violentia' pro destructione charitatis: [7]apud eundem, Si genuerit filium violentum, effusorem sanguinis, qui fecerit unum de ullo (c)eorum; si ille . . . super montibus comederit, et uxorem socii polluerit, miserum et egenum oppresserit, rapinas rapuerit, pignus non restituerit, et ad idola sustulerit oculos suos, abominationem fecerit, in faenus dederit, et usuram receperit, num vivet? non vivet, . . . moriendo morietur, xviii 10-13;

hic quid `filius violentus et effusor sanguinis' sit, describitur, sunt quae ibi recensentur, omnia opera charitatis quae destruit, ita `filius violentus et effusor sanguinis est destructor charitatis et fidei: [8]apud Davidem, Libera me Jehovah ab homine malo, a viro violentiarum serva me, qui cogitant mala in corde, toto die congregant se ad bellum, exacuunt linguam suam sicut serpens, venenum aspidis sub labiis eorum: custodi me, Jehovah, a manibus impii, a viro violentiarum serva me. . . . Vir linguae ne subsistat in terra, vir violentiae malum venatur in subversiones, Ps. cxl 2-5, 12 (A.V. 1-4, 11);

`vir violentiarum' pro illis qui destruunt vera fidei et bona charitatis; quod pugnent contra illa, significatur per quod `toto die congregent se ad bellum, exacuant linguam sicut serpens', {14} quod `venenum aspidis sub labiis eorum', et {15} quod `venetur malum in subversiones': et praeterea alibi, ut Ezech. xii 19, Joel iv 19 (A.V. iii 19), Mal. ii 16, 17, Zeph. iii 4, Ps. xviii 49 (A. V. 48), lv 10-12 (A. V. 9-11), lviii 3-6 (A. V. 2-5), Deut. xix 16. @1 destruendam$ @2 sed$ @3 i suae$ @4 et sic$ @5 quod fidem in fine vitae suae confiteantur, praeter plura quae ex illis dependent. Quod machaera sit quae pugnat et exstinguit$ @6 i ibi machaera pro falso pugnante contra verum, et id exstinguente@ @7 i violentia enim in spirituali sensu non aliud est; quod violentia id sit patet$ @8 judicium A I, iniquitatem Sch and others; Heb. (= aven) sinfulness$ @9 mane justum A, mane judicium I, evidently a misreading of inane 10 usque eadem significatione$ @11 i fidei et$ @12 in mane justum A, judicium l$ @13 i est$ @14 i per$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church