Arcana Coelestia (Elliott) n. 2571

Previous Number Next Number See English 

2571. `Dixit Abimelech, Ecce terra mea coram te': quod significet perceptionem Domini de doctrina amoris et charitatis, constat ea significatione `dicere' quod sit cogitare, de qua n. 2506; et a significatione `terrae' quod hic sit doctrina amoris et charitatis `terra' in sensu interno varia significat, n. 620, 636, (x)1066, at quid significat, ex serie rerum constat; significat enim externum hominem Ecclesiae cum `caelum' internum, n. 82, 913, 1411, 1733; significat etiam tractum ubi Ecclesia, n. 662, 1066; significat ipsam Ecclesiam tum universaliter regnum Domini in caelis et in terris, ex eo quo `terra Canaan' seu `terra sancta' illud repraesentabat, n. 1437, 1585, 1607; idem quoque novum caelum et nova terra, n. 1733, 1850, 2117, 2118; et quia hominem Ecclesiae, Ecclesiam et regnum Domino etiam significat illud quod essentiale eorum est, nempe amorem in Dominum et charitatem erga proximum, nam inde pendent, n. 537, 540, 547, 553, 2130; proinde doctrinam amoris et charitatis quae e Ecclesiae, (m)et quae hic est `terra Abimelechi,' nam per `Abimelechum ut regem' significatur doctrina fidei, ut ostensum, per terram autem ejus, unde et ubi ille {1}, doctrina amoris et charitatis, unde et ubi fides(n). [2] Quod hactenus cogitatio Domini fuerit de doctrina fidei, nunc autem de doctrina amoris et charitatis, inde est quia Dominus Humanum adjunxit Divino per vera quae sunt fidei, tametsi simul per Divina Bona quae sunt amoris, in veris {2}, secundum ordinem per quem etiam homo fit spiritualis et caelestis, sed non Divinus qui vitam habet in se, ut Dominus: at cum in Domino conjugium Divinum Veri et Boni, ac Boni et Veri, factum, quod significatur per quod `Abimelechus restituit Saram uxorem Abrahamo,' n. 2569, tunc cogitatio fuit de doctrina amoris et charitatis, hoc quoque secundum ordinem, cum enim homo factus est spiritualis et {3} caelestis, tunc non amplius cogitat ex vero sed ex bono, at non ex Divino Bono unito Divino Vero, sicut Dominus: haec causa est quod nunc primum nominetur doctrina amoris et charitatis, tametsi doctrina fidei in se spectata eadem est, et semper perceptio et cogitatio Domini fuerit ex amore Divino in singulis fidei {3}. (m)Inde est quod doctrina amoris et charitatis sit ipsa doctrina Divina, et illa quae in Antiquissimis Ecclesiis exculta, quae quia unum faciebat cum doctrina fidei, rejecerunt illos qui separabant, videatur n. 2417.(n) @1 rex.$ @2 i quae jugiter obviam fuerunt et se univerunt.$ @3 seu.$ @4 de singulis fidei in doctrina.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church