Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 51

Previous Number Next Number See English 

51. De Scientiis et Cognitionibus, per quas internus spiritualis homo aperitur. Quod scientifica dicantur quae in externo seu naturali homine et ejus memoria sunt; non autem quae in interno seu spirituali (n. 3019, 3020, 3293, 3309, 4967, 9918, 9922). Quod scientifica, quia externi seu naturalis hominis, sint respective servitia, quoniam externus seu naturalis homo factus est ut serviat interno seu spirituali, ut mundus caelo (n. 5077, 5125, 5128, 5786, 5947, 10272, 10471). Quod externus homo sit mundus respective, qua e inscriptae sunt leges ordinis Divini quae in mundo; et quod internus homo sit caelum respective, quia ei inscriptae sunt leges ordinis Divini quae in caelo (n. 4523, 4524, 5368, 6013, 6057, 9278, 9279, 9283, 9709, 10156, 10472; et in opere De Caelo (et Inferno), n. 51-58). Quod sint scientifica quae concernunt naturalia, quae sunt status et vitae civilis, quae sunt status et vitae moralis, et quae sunt status et vitae spiritualis (n. 5734,(? 5774), 5934). Sed quod distinctionis causa, illa quae sunt status et vitae spiritualis dicantur cognitiones, quae praecipue sunt doctrinalia (n. 9945). Quod homo imbuendus sit scientiis et cognitionibus, quoniam per illas discit cogitare, dein intelligere quid verum et bonum, et tandem sapere, hoc est, vivere secundum illa (n. 129, 1450, 1451, 1453, 1548, 1802). Quod scientifica et cognitiones sint prima, super quibus struitur et fundatur hominis vita, tam civilis quam moralis, ut et spiritualis; at quod discenda sint propter usum vitae ut finem (n. 1489, 3310). Quod cognitiones aperiant viam ad internum hominem, ac dein conjungant illum cum externo secundum usus (n. 1563, 1616). Quod rationale nascatur per scientias et cognitiones (n. 1895, 1900, 3086); sed non per ipsas scientias et cognitiones, sed per affectionem usuum ex illis, et secundum eam (n. 1895). Quod internus homo aperiatur et successive perficiatur per scientias et cognitiones, si homo pro fine habet usum bonum, imprimis usum qui spectat vitam aeternam (n. 3086). Quod tunc scientificis et cognitionibus, quae sunt in naturali homine, occurrant spiritualia ex caelesti et spirituali homine, et adoptent convenientia (n. 1495). Quod usus vitae caelestis tunc ex scientificis et cognitionibus quae in naturali homine, per internum hominem, a Domino extrahantur, elimentur, et eleventur (n. 1895, 1896, 1900-1902, 5871, 5874, 5901). Et quod scientifica et adversantia ad latera rejiciantur, et exterminentur (n. 5871, 5886, 5889). Quod visus interni hominis non aliud evocet ex scientificis et cognitionibus externi hominis, quam quae sunt amoris illius (n. 9394). Quod scientifica et cognitiones fasciculatim sint disposita et conjuncta secundum amores per quos introducta (n. 5881). Quod tunc sub visu interni hominis in medio sint et in claro quae amoris sunt, ad latera autem et in obscuro quae non amoris (n. 6068, 6085(? 6084)). Quod scientifica et cognitiones apud hominem successive implantentur ejus amoribus, et in illis habitent (n. 6325). Quod homo in omnem scientiam et inde intelligentiam nasceretur, si in amorem in Dominum et in amorem erga proximum sed quia in amorem sui et mundi, quod nascatur in totalem ignorantiam (n. 6323, 6325). Quod scientia, intelligentia et sapientia sint filii amoris in Dominum et amoris erga proximum (n. 1226, 2049, 2116). Quod scientifica et cognitiones, quia sunt externi seu naturalis hominis, sint in luce mundi; vera autem quae facta sunt amoris et fidei, et sic vitam adepta, sint in luce caeli (n. 5212). Quod usque vera, quae sic vitam adepta sunt, ab homine comprehendantur per ideas naturales (n. 5510). Quod influxus spiritualis sit per internum hominem in scientifica et cognitiones quae in externo (n. 1940, 8005). Quod scientifica et cognitiones sint receptacula et quasi vasa veri et boni, quae interni hominis (n. 1469, 1496, 3068, 5489, 6004, 6023, 6052, 6071, 6077, 7770, 9922). Quod ideo per "vasa" in Verbo in spirituali sensu significentur scientifica et cognitiones (n. 3068, 3069, 3079, 9394, 9544, 9723, 9724). Quod scientifica sint quasi specula, in quibus vera et bona interni hominis sicut in imagine apparent et percipiuntur (n. 5201). Quod ibi simul sint ut in suo ultimo (n. 5373, 5874, 5886, 5901, 6004, 6023, 6052, 6071, 6077). Quod scientifica, quia in luce mundi, sint implexa et obscura respective ad illa quae sunt in luce caeli; ita quae in externo homine respective ad illa quae in interno (n. 2831). Quare etiam per "implexum" in Verbo significatur scientificum (n. 2831): et quoque per "obscurum nubis" (n. 8443, 10552). Quod a veris doctrinae, quae ex Verbo, ducendum sit principium, et illa primum agnoscenda; et quod dein liceat consulere scientifica, ad confirmandum illa; et quod sic corroborentur (n. 6047). Ita quod liceat illis qui in affirmativo sunt de veris fidei, per scientifica intellectualiter confirmare illa; non autem illis qui in negativo; quia affirmativum praecedens trahit omnia in suas partes, et negativum praecedens omnia in suas (n. 2568, 2588, 3913, 4760, 6047). Quod detur dubitativum affirmativum, ac dubitativum negativum; illud apud quosdam bonos, hoc apud malos (n. 2568). Quod a veris fidei intrare in scientifica sit secundum ordinem, at vicissim ex scientificis intrare in vera fidei sit contra ordinem (n. 10236). Quoniam influxus spiritualis est, et non physicus seu naturalis, ita a veris fidei, quia haec sunt spiritualia, in scientifica, quia haec sunt naturalia (n. 3229, 5129, 5259, 5427, 5428, 5478, 6322, 9110(? 9109), 9111(?9110)). Qui in dubitatio negativo est, quod in se est negativum, ac dicit quod non credat priusquam persuadeatur per scientifica, quod nusquam credat (n 2094, 2832). Quod illi qui id faciunt, fiant vesani quoad illa quae ecclesiae et caeli sunt (n. 128-130). Quod cadant in falsa mali (n. 232, 233, 6047): et quod in altera vita, cum de spiritualibus cogitant, sint quasi ebrii (n. 1072). Quales porro sunt (n. 196). Exempla illustrantia quod spiritualia non capi possint, si inverso ordine in illa intratur (n. 233, 2094, 2196, 2203, 2209). Quod multi eruditi in spiritualibus plus insaniant quam simplices, ex causa quia in negativo sunt, et illis scientifica, per quae confirmant negativum, in multa copia sunt (n. 4760). Exemplum de erudito qui nihil de vita spirituali intelligere potuit (n. 8629). Quod qui ex scientificis ratiocinantur contra vera fidei, acriter ratiocinentur, quoniam ex fallaciis sensuum, quae captant et persuadent, quia aegre discuti queunt (n. 5700). Quod qui nihil veri intelligunt, et quoque qui in malo sunt, ratiocinari queant de veris et bonis fidei, et tamen in nulla illustratione esse (n. 4213(? 4214). Quod solum confirmare dogma non sit intelligentis, quia falsum aeque confirmari potest ac verum (n. 1017, 2482, 2490, 4741, 5033, 6865, 7012, 7680, 7950, 8521, 8780). Quod qui ratiocinantur de veris ecclesiae, num ita sit vel non ita, plane in obscuro de veris sint, et nondum in luce spirituali (n. 215, 1385, 3033, 3428). Quod sint scientifica quae admittunt vera Divina, et quae non admittunt (n. 5213). Quod scientifica inania destruenda sint (n. 1489, 1492, 1499, 1500). Quod scientifica inania sint quae pro fine habent et confirmant amores sui et mundi, et quae abstrahunt ab amoribus in Dominum et erga proximum, quia talia occludunt internum hominem, ut homo dein non aliquid e caelo recipere possit (n. 1563, 1600). Quod scientifica sint media sapiendi, et media insaniendi; et quod per illa internus homo vel claudatur; et sic rationale vel excolatur vel destruatur (n. 4156, 8628, 9922). Quod scientiae post mortem nihil faciant, sed quae homo per scientias hausit intellectu et vita (n. 2480). Quod usque omnia scientifica post mortem maneant, sed quod quiescant (n. 2476-2479, 2481-2486). Quod eadem scientifica apud malos sint falsa, quia applicantur ad apud bonos vera, quia applicantur ad bona (n. 6917). Quod vera scientifica apud malos non sint vera, utcunque apparent ut vera dum loquuntur illa, quia intus in illis est malum, et inde falsificata; et quod apud illos scientia eorum ne quidem dici mereatur scientia, quoniam absque vita (n. 10331). Quod aliud sit sapere, aliud intelligere, aliud scire, et aliud facere; sed quod usque apud illos qui in vita spirituali sunt, ordine consequantur, et correspondeant, et in facere seu in factis simul sint (n. 10331). Quod etiam aliud sit scire, aliud agnoscere, et aliud fidem habere (n. 896). Qualis cupido sciendi spiritibus est, exemplum (n. 1993(? 1973)). Quod apud angelos sit desiderium sciendi et sapiendi immensum, quoniam scientia, intelligentia et sapientia sunt cibus spiritualis (n. 3114, 4459, 4792, 4976, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, 5656(? 5655), 6277, 8562, 9003). Quod praecipua scientia antiquis fuerit scientia correspondentiarum, sed quod illa hodie obliterata sit (n. 3021, 3419, 4280, 4344(? 4844), 4964, 4965(? 4966), 6004, 7729, 10252). Quod apud orientales et in Aegypto fuerit scientia correspondentiarum (n. 5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10407). Quod inde eorum hieroglyphica (n. 6692, 7097). Quod antiqui per scientiam correspondentiarum se introduxerint in cognitiones spiritualium (n. 4749, 4844, 4965(? 4966)). Quod Verbum per meras correspondentias conscriptum sit, et quod inde sensus ejus internus seu spiritualis, qui absque scientia correspondentiarum non sciri potest quod sit, nec quale est Verbum (n. 3131, 3472-3495, 8615, 10687). Quantum scientia correspondentiarum praestat aliis scientiis (n. 4280).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church