Arcana Coelestia (Elliott) n. 1548

Previous Number Next Number See English 

1548. 'Versus meridiem': quod significet in lucem caelestem, constat a significatione 'meridiei' quod sit status lucidus quoad interiora, de qua prius n. 1458. Sunt bini status, ex quibus lux caelestis; primus est in quem introducitur homo ab infantia; notam enim est quod infantes in innocentia et in bonis amoris sint quae sunt caelestia, in quae primum introducuntur a Domino, et quae reconduntur ei in usum sequentis ejus aetatis, inque usum ejus cum venit in alteram vitam; haec sunt quae appellantur 'primae reliquiae,' de quibus passim prius: alter status est quod in spiritualia et caelestia introducatur per cognitiones, quae implantari debent caelestibus ab infantia donatis: haec apud Dominum Ipsius caelestibus primis implantata sunt; inde Ipsi lux, quae hic appellatur 'meridies.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church