Arcana Coelestia (Elliott) n. 6692

Previous Number Next Number See English 

6692. `Et praecepit Pharao omni populo [suo]': quod significet influxum communem in scientifica contraria veris Ecclesiae, constat ex significatione `praecipere' quod sit influxus, de qua n. 5486, 5732, hic influxus communis quia a `Pharaone' per quem repraesentatur scientificum in communi, n. 6015; et ex significatione `populi ejus' quod sint scientifica contraria veris Ecclesiae; quod `Aegyptii,' qui hic sunt populus, sint scientifica, saepius ostensum est, videatur n. 6638. Quod per `Aegyptios' scientifica contraria veris Ecclesiae significentur, est quia repraesentativa et significativa Ecclesiae Antiquae, quae {1}Ecclesia etiam apud illos fuerat, ibi versa fuerunt in magica, nam per repraesentativa et significativa Ecclesiae eo tempore fuit communicatio cum caelo; quae communicatio fuit apud illos qui in bono charitatis vixerunt, et aperta apud plures; at qui non in bono charitatis vixerunt, sed in contrariis {2}, communicatio `quandoque dabatur' aperta cum spiritibus malis qui omnia vera Ecclesiae {3} perverterunt, et cum illis destruxerunt bona,' inde magica; {4}hoc quoque constare potest a hieroglyphicis Aegyptiorum, {5}quibus etiam in sacris utebantur, nam per illa significabant spiritualia, et ordinem Divinum perverterunt'. 2 Magia non aliud est quam perversio ordinis, imprimis est abusus correspondentiarum; ordo est ut bona et vera quae a Domino procedunt ab homine recipiantur; cum hoc fit, ordo est in singulis quae homo intendit et cogitat; at cum homo {6}non recipit illa secundum ordinem qui est a Domino, sed {7}credit quod omnia sint fluxus caeci, et si aliquid determinatum existit, quod sit prudentiae propriae, is ordinem pervertit, nam illa quae ordinis sunt applicat ad se, {8}ut modo sibi consulat, non autem proximo, nisi quantum ille sibi favet; inde quod mirum, omnes qui sibi firmiter impresserunt quod omnia sint propriae prudentiae, et nihil providentiae Divinae, illi in altera vita ad magiam pronissimi sunt, et quantum possunt, etiam imbuunt; {9}imprimis illi qui, quia sibi fiderunt et omnia suaemet prudentiae ascripserunt, plures artes et astutias excogitarunt ad se elevandos supra alios; tales, cum in altera vita judicati sunt, conjiciuntur versus inferna magicorum, quae sunt in plano sub plantis ad dextram paulo versus anteriora, extensa ad multam distantiam, in quorum profundissimis sunt Aegyptii; inde nunc est quod per `Pharaonem, Aegyptios, et Aegyptum' significentur scientifica contraria veris Ecclesiae. 3 (s)Ne itaque amplius repraesentativa et significativa Ecclesiae in magica {10}verterentur, assumptus est populus Israeliticus, apud quem repraesentativa et significativa Ecclesiae restaurarentur; qui populus talis erat ut is non posset magicum inde facere, nam erat prorsus in externis et in nulla fide quod aliquid internum esset, minus quod aliquid spirituale, apud tales magicum non potest existere quale apud Aegyptios.(s) @1 apud illos etiam fuit,$ @2 i and d vixerunt i fuerunt$ @3 i et cum veris bona$ @4 quod$ @5 quae significativa erant spiritualium, per quae abutebantur ordine Divino, et illum pervertebant$ @6 After illa$ @7 sibi suaeque prudentiae solum fidit, tunc$ @8 et ad faciendum malum illis qui sibi non favent$ @9 qui vitam mali simul vixerunt$ @10 perverterentur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church