Arcana Coelestia (Elliott) n. 7729

Previous Number Next Number See English 

7729. `Non relinquetur ungula': quod significet quod non aliquid veri ex bono deerit, constat ex significatione `ungulae' quod sit verum ex bono, de qua sequitur, et ex significatione `non relinqui' quod sit non deesse, nempe ad cultum Domini; in sensu interno proximo per `non relinquetur ungula' {1}significatur quod nihil prorsus deerit, quia ungula est {2}commune omnibus bestiis; {3}at in sensu interiore per `ungulam' significatur verum {4}in ultimo gradu, ita verum sensuale, quod infimum, (c)ac in opposito sensu falsum {5}; causa quod per `ungulam' id significetur, est quia per `pedem' significatur naturale, et per `plantam pedis' ultimum naturalis, n. 2162, 3147, (x)3761, 3986, 4280, 4938-4952, 5327, 5328; simile (x) significatur per `ungulam {6},' nam illa est planta pedis {7}bestiarum; et quia ultimum naturalis significatur per `ungulam' sicut per `plantam,' etiam significatur verum quod ultimum est naturalis, nam naturale cum dicitur, intelligitur verum et bonum, {8}aut in opposito sensu falsum et malum; inde est, et absque illis est nullius praedicationis. 2 Quod per `ungulam,' imprimis equorum, significetur verum in ultimo gradu, ita verum sensuale, et in opposito sensu falsum ejusdem gradus, constare potest ab his locis: apud Esaiam, Cujus tela acuta, et omnes arcus tensi, ungulae equorum ejus sicut rupes reputantur, rotae ejus sicut procella, v 28;

ibi de populo vastante, per `tela' significantur doctrinalia falsi, ex quibus pugnatur, et per `arcus' doctrina illa, n. 2686, 2709; per `equos' intellectualia, hic perversa, n. 2761, 2762, 3217, 5321, 6125, 6534; inde patet quid `ungula equorum,' quod nempe sit falsum 3 in ultimo gradu: apud Jeremiam, Prae voce plausus ungularum fortium ejus, ob tumultum currui ejus, strepitum rotarum ejus, xlvii 3;

ibi de populo vastante Philisthaeos; `plausus ungularum fortium,' nempe equorum, pro {9}pugna aperta falsi contra verum; `currus' pro doctrina falsi; quod `currus' sit doctrina {10}tam veri quam falsi, videatur 4 n. 5321, 5945: apud Ezechielem, Prae abundantia equorum ejus obteget te pulvis eorum, prae voce equitis et rotae et currus commovebuntur muri tui, per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, xxvi 10, 11;

ibi de Nebuchadnezare vastante Tyrum; `equi' pro intellectualibus perversis, ut supra, `eques' pro illis quae sunt talis intellectualis, n. 6534; `rotae quae currus' pro falsis doctrinae; `currus' est doctrina, ut supra, `plateae' pro veris, n. 2336; inde patet quod `ungulae equorum' sint falsa; {11}nisi talia significentur, {12} quid forent illa `prae abundantia equorum ejus obteget te pulvis eorum; prae voce equitis et rotae et currus commovebuntur muri tui, per ungulas equorum {13}suorum conculcabit omnes plateas {14}tuas,' annon absque sensu interiore forent aliud quam voces sonantes, cum tamen {15}unaquaevis vox in Verbo pondus habet, quia a Divino: apud eundem, 5 Devastabunt superbiam Aegypti, ut perdatur multitudo ejus; et perdam omnem bestiam ejus super aquis multis, ut non turbet illas pes hominis amplius, nec ungula bestiae turbet illas; tunc in profundum mittam aquas illorum, et flumina (c)illorum sicut oleum fluere faciam, xxxii 12-14;

haec nec intelligerentur {16} nisi sciatur {17}quid `Aegyptus,' {18} quid `pes hominis,' quid `ungula bestiae,' {19}quid aquae super quibus perdetur bestia, quas turbabit pes hominis et ungula bestiae, et quae in profundum mittentur; `aquae et flumina Aegypti' sunt vera scientifica, `ungula bestiae' est falsum in ultimo naturalis, quod turbat scientificum verum: apud Micham, 6 Surge et tritura, filia Zionis, quia cornu tuum faciam ferrum, et ungulas tuas faciam aes, ut comminuas populos multos, iv 13;

haec {20} quid sunt, nec quisquam scire potest absque sensu interno, ita nisi sciatur quid `triturare,' quid `filia Zionis,' quid `cornu {21}quod fiet sicut ferrum,' quid `ungula quae fiet sicut aes, quibus comminuentur populi multi'; `filia Zionis' est Ecclesia caelestis, n. 2362; `cornu' est potentia veri ex bono, n. 2832; `ferrum' est verum naturale quod valebit ad destruendum falsa, n. 425, 426; `ungula' est verum ex bono in ultimo gradu, `aes' est bonum naturale quod valebit contra mala, n. 425, 1551: apud Sachariam, 7 Ego excitabo pastorem in terra, exscindendas non visitabit, aetate teneram non quaeret, et fractam non sanabit; carnem autem pinguis comedet, et ungulas earum diffindet, xi 16;

ibi de pastore stulto; `carnem pinguis comedere' pro bonum in malum vertere, `ungulas diffindere' pro verum in falsum. 8 Quantum antiqui intelligentia praevaluerunt hodiernis, constare 8 potest ex eo quod illi noverint {22}quibus rebus in caelo plura in mundo corresponderent, et inde quid significarent; et hoc non solum noverunt illi qui ab Ecclesia fuerunt, sed etiam qui extra Ecclesiam, sicut qui in Graecia, quorum antiquissimi (t)descripserunt res per significativa quae hodie, quia prorsus ignota, vocantur fabulosa; quod antiqui sophi in scientia talium fuerint, patet ex eo quod originem intelligentiae et sapientiae descripserint per equum alatum, quem Pegasum vocarunt, quod ille {23}ungula sua eruperit fontem, {24}apud quem novem virgines, et hoc super colle; sciverunt enim quod per `equum' significaretur intellectuale, per `alas ejus' spirituale, per `ungulas' verum ultimi gradus, {25}ubi origo intelligentiae, per `virgines' scientiae, per `collem' unanimitas, et in sensu spirituali charitas; {26} sic in reliquis. Sed talia hodie inter deperdita sunt. @1 After proximo$ @2 infimum et communissimum$ @3 in Verbo passim nominatur ungula, et per illam$ @4 in ultimo gradu altered to ultimi gradus$ @5 i ibi$ @6 i bestiarum$ @7 illarum$ @8 et$ @9 vehemente jactatione falsi, nam tumultus currus est vehemens jactatio doctrinae falsi$ @10 in utroque sensu$ @11 quod$ @12 i constare potest, nam alioquin$ @13 o A tuorum I$ @14 suas$ @15 singula in Verbo pondera habent quia procedunt$ @16 i quid sint,$ @17 quod$ @18 i quid bestia, quid aquae,$ @19 nec quid quod in profundum mittentur aquae illorum; aquae et flumina Aegypti sunt scientifica, ungula bestiae est falsum in ultimo naturalis, ita scientificum verum quod est sensualis, nam hoc ultimum naturalis est$ @20 i quoque$ @21 et$ @22 quid in coelo repraesentarent et inde quid significarent illa quae in mundo$ @23 ungulis suis$ @24 ad$ @25 per fontem intelligentia, perque$ @26 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church