Arcana Coelestia (Elliott) n. 6322

Previous Number Next Number See English 

6322. Secundum omnem apparentiam est quod sensus externi, sicut visus et auditus, influant in cogitationem et excitent ibi ideas; nam apparet quod objecta moveant sensus, primum externos et dein internos, et quoque loquela; sed haec apparentia utcumque fortis est, usque tamen est fallacia; externum enim quod crassum et materiale est, non potest influere et movere internum quod est purum et spirituale; hoc contra naturam est. Est sensus internus, seu sensus ipsius spiritus, qui per sensum externum sentit, et disponit sensorium externum ad recipiendum objecta secundum suos (x)nutus; quapropter etiam sensoria, sicut sensorium visus seu oculus, se accommodant momento ad omnia objecta secundum quale illorum; quod {1}in sensoriis non existeret, nisi influxus esset' ab interiore; omnes enim fibrae et appendiculae, quae perplures sunt circa unumquodvis sensorium seu organum sensus, in instanti ad quale objecti convenienter determinantur; immo etiam ipsi organo infunditur momento status conformis. [2]Fuit saepe inter spiritus sermo de apparentia hac, et ab angelis toties responsum quod influxus nullatenus fiat ab externis in interna sed ab internis in externa; et quod hoc sit secundum ordinem contra quem influxus non fieri potest. Vidi bis et ter spiritus e societate angelica separatos quia ex apparentia crediderunt quod influxus detur ab externis in interna, ita quod influxus physicus et non spiritualis; causa separationis {2}fuit quod sic concludi potuisset quod inferna quae in externis, influere possent in {3}caelos qui sunt in internis; et quoque concludi potuisset quod influxus vitae non esset a Domino, cum tamen ab Ipso omne vitae influit, quia Ipse est in intimo et respective ad Ipsum omnia sunt externa. @1 sensoria non faciunt ex se, sed ex influxu$ @2 erat$ @3 caelum quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church