5702. `Quia abominatio id Aegyptiis': quod significet quod in opposito sint, constat ex repraesentatione `Aegyptiorum' quod sint qui in inverso ordine, n. 5700; et ex repraesentatione `Hebraeorum' cum quibus `comedere Aegyptiis fuit abominatio', quod sint qui in genuino ordine, n. 5701, ita inter se in opposito, inde aversatio et tandem abominatio. Quod abominationem hanc attinet, sciendum quod qui in inverso ordine {1}sunt, hoc est, in malo et inde falso, ita tandem {2}aversantur bonum et verum Ecclesiae ut cum audiunt illud, et magis cum interiora eorum, adeo illa abominentur ut apud se nauseam {3}et vomitum quasi sentiant; hoc mihi dictum {4}et ostensum, cum miratus cur orbis Christianus interiora haec Verbi non recipiunt; apparuerunt spiritus e Christiano orbe, et coacti audire interiora Verbi, illi tali nausea correpti sunt ut dicerent se sentire quasi pruritum ad vomitum in se; et dictum quod talis sit orbis Christianus hodie fere ubivis; quod talis sit, {5} causa est quia in nulla affectione veri sunt propter verum, {6}minus in affectione boni {7}ex bono; quod ex Verbo aut ex doctrinali suo aliquid cogitent {8}et loquantur, est ex habitu ab infantia, et ex instituto ritu, {9}ita est externum absque interno. [2](s)Quod omnia quae Ecclesiae {10}Hebraeae, quae dein instituta fuit apud posteros Jacobi, Aegyptiis abominatio fuerint, patet non solum ex eo quod ne quidem comedere cum illis vellent, sed etiam quod sacrificia in quibus Ecclesia {11}Hebraea principalem suum cultum ponebat, illis abominatio {12}fuerint, ut patet apud Mosen, {13}Pharaoh dixit, Abite, sacrificate in terra; verum dixit Moses, Non consultum est facere sic, quia abominationem Aegyptiorum sacrificabimus Jehovae, Deo nostro, ecce si sacrificemus abominationem Aegyptiorum in oculis eorum, nonne lapidabunt nos?, Exod. viii 21, 22 (A.V.25, 26);
tum quod {14} abominatio illis pascere pecudes, et pastor, ut quoque patet apud Mosen, Abominatio Aegyptiorum est omnis pastor gregis, Gen. xlvi 34; ita quaecumque fuerunt illius Ecclesiae, Aegyptii abominati sunt; causa erat quia primitus etiam Aegyptii inter illos qui Antiquam Ecclesiam repraesentativam constituerunt, fuerant, n. 1238, 2385, sed postmodum rejecerunt Deum Ecclesiae {15}Antiquae, hoc est, Jehovam seu Dominum, et idolis serviverunt, imprimis vitulis; tum ipsa repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium Ecclesiae Antiquae, quae cum fuerunt ab Ecclesia {16}illa, hauserunt, verterunt in magica; inde illis inversus ordo, et consequenter omnium quae Ecclesiae, abominatio.(s) @1 after falso$ @2 abominentur$ @3 imo vomitum$ @4 et quoque ostensum after recipiunt$ @5 i in$ @6 nec$ @7 quod ne quidem sciunt quid sit$ @8 aut$ @9 inde$ @10 , quae fuerant in Ecclesia Hebraea, et dein quae instituta$ @11 illa$ @12 fuerit$ @13 A 0 this quotation, but leaves space for its later insertion.$ @14 i etiam$ @15 repraesentativae$ @16 Antiqua$