Arcana Coelestia (Elliott) n. 5701

Previous Number Next Number See English 

5701. `Quia non possunt Aegyptii comedere cum Hebraeis panem': quod significet quod nequaquam {1}(conjungi possent) cum vero et bono Ecclesiae, constat ex repraesentatione `Aegyptiorum' quod sint qui in inverso ordine, ita in malo et in falso, de qua mox supra n. 5700; ex significatione `comedere panem' quod sit conjungi, de qua etiam supra n. 5698; et ex repraesentatione `Hebraeorum' quod sint qui in genuino ordine, ita in vero et bono Ecclesiae; quod per `terram Hebraeorum' significetur Ecclesia, videatur n. 5136, 5236, et hoc quia Ecclesia Hebraea fuit altera Ecclesia Antiqua, n. 1238, 1241, 1343. `Comedere panem' dicitur et supra `ponite panem', quia per `panem' significatur omnis cibus in genere, n. 2165, ita comessatio; causa quod per `panem' significetur omnis cibus et ipsa comessatio, est quia `panis' in spirituali sensu est caelestis amor, et caelestis amor in se continet omnia quae boni et veri sunt, ita omnia quae cibi spiritualis sunt; quod `panis' sit caelestis amor, videatur n. 276, 680, 2165, 2177, 2187, 3464, 3478, 3735, 4211, 4217, 4735, 4976. @1 as n. 5683 $


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church