Arcana Coelestia (Elliott) n. 5033

Previous Number Next Number See English 

5033. `Dicendo, Secundum verba haec fecit mihi servus tuus': quod significet confirmationem, constare potest ex fide in qua fuit quod uxor ejus verum dixerit, et quod sic confirmatum apud se esset;

`uxor' enim quae persuasit, est velum naturale non spirituale, hic autem falsum; quod bonum naturale non spirituale se facile persuaderi patiatur a falso, videatur mox supra n. 5032. Notum est quod confirmari queant falsa ut appareant prorsus sicut vera; hoc patet ex omni haeresi et ex singulis in haeresi, quae tametsi falsa, usque per confirmationes illis qui in haeresi sunt, apparent ut vera; tum quoque ex illis qui nullius religionis sunt qui prorsus `confirmant se' contra illa quae Ecclesiae sunt, usque adeo ut videant sicut verum, (m)quod Ecclesia sit modo propter vulgus ut sit in aliquo vinculo;(n) tum quod natura sit omne in omnibus, et Divinum tam remotum ut vix sit aliquid; ut et quod homo moriatur sicut bestia; de his et similibus illi qui in bono naturali (o)non spirituali sunt, facilius se persuaderi et confirmari patiuntur quam alii, nam his nullum quasi speculum est ab interiore, sed solum ab exteriore, coram quo fallacia apparent sicut realia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church