Arcana Coelestia (Elliott) n. 5886

Previous Number Next Number See English 

5886. `Quem vendidistis me Aegyptum': quod significet internum quod abalienaverint, constat a repraesentatione `Josephi' qui est `quem vendiderunt', quod sit internum, de qua n. 5805, 5826, 5827; a significatione `vendere' quod sit abalienare, de qua n. 4752, 4758; per `Aegyptum' hic significantur infima, ut infra n. 5889, nam referre aliquid inter scientifica absque agnitione, est ejicere ad latera, ita ad ultima seu infima; ita quoque se habet cum interno hominis hodie; hoc inter scientifica quidem est quia scitur ex doctrinali quod internus homo sit, sed rejectum est ad infima quia non agnoscitur et creditur, ita ut abalienatum {1}sit, non quidem e memoria, sed a fide. Quod vendere in sensu {2}interno sit abalienare illa quae fidei et charitatis sunt, proinde illa quae faciunt internae (t)Ecclesiae hominem, constare potest ex eo quod in mundo spirituali non sit emptio et venditio {3}qualis in terra, sed appropriatio boni et veri {4}quae per `emptionem', et abalienatio eorum quae per `venditionem', significatur; per `venditionem' etiam significatur communicatio cognitionum boni et veri, ex causa quia per `negotiationem' significatur cognitionum illorum comparatio et communicatio, n. 2967, 4453, sed tunc venditio dicitur non per argentum. [2] Quod `vendere' sit abalienatio, patet etiam ab his locis in Verbo: apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, Ubi libellus repudii matris vestrae, quam dimiserim? aut quis est de usurariis Meis, cui vendiderim vos? ecce ob peccata vestra venditi estis, et ob praevaricationes vestras dimissa est mater vestra, 1 I;

`mater' pro Ecclesia, `vendere' pro abalienare: apud Ezechielem, Venit tempus, advenit dies, emptor ne laetetur, et non venditor lugeat; quia excandescentia super omni multitudine ejus; nam venditor ad rem venditam non redibit, licet inter vivos adhuc vita illorum, vii 12, 13;

de terra Israelis, {5}quae est Ecclesia spiritualis; `venditor' pro qui abalienaverat vera et insinuaverat falsa: [3] apud Joelem, Filios Jehudae et filios Hierosolymae vendidistis filiis Graecorum, ut longe removeretis eos a terminis eorum. Ecce Ego excitabo illos e loco quo vendidistis illos; . . . et vendam filios vestros, et filias vestras in manum filiorum Jehudae, qui vendent eos Sebaitis, populo longinquo, iv [A.V. iii] 6-8;

de Tyro et Sidone, `vendere' etiam pro abalienare: apud Mosen, Petra eorum vendidit illos, et Jehovah conclusit illos, [Deut.] xxxii 30;

`vendere' manifeste pro abalienare; `petra' in (t)supremo sensu est Dominus quoad verum, in repraesentativo est fides; Jehovah est Dominus quoad bonum. [4] Quia `emere' est sibi comparare et `vendere' est abalienare in sensu spirituali, ideo a Domino regnum caelorum comparatur (t)vendenti et ementi, apud Matthaeum, Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem repertum homo abscondit, et prae gaudio suo abit, et omnia quaecumque habet, vendit, et emit agrum illum. Rursus simile est Regnum caelorum homini negotiatori quaerenti pulchras margaritas; qui cum invenisset unam pretiosam margaritam, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit illam, xiii 44-46; regnum caelorum pro bono et vero apud hominem, ita pro caelo apud illum, `ager' pro bono et `margarita' pro vero; `emere{6}' pro comparare et appropriare sibi illa, `vendere omnia quae habet' pro abalienare proprium quod illi prius, ita mala et falsa, nam haec proprii sunt: [5] apud Lucam, Jesus ad juvenem principem: Adhuc unum tibi deest, omnia quae habes, vende, et distribue pauperibus; tunc habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere Me, xviii 22;

in sensu interno per illa verba intelligitur quod {7}omnia propria sua, quae non sunt nisi quam mala et falsa, abalienari debeant, nam illa sunt `omnia quae habet', et quod tunc bona et vera accepturus sit a Domino, quae sunt `thesaurus in caelo': [6] similiter quae apud eundem, Vendite facultates vestras, et date eleemosynam; facite vobis crumenas non veterascentes, thesaurum non deficientem in caelis, xii 33;

quisque videt quod alius sensus his inest, {8}quia `vendere suas facultates' foret hodie mendicantem se facere, deprivare se omni facultate amplius charitatem exercendi, praeter quod non possit quin meritum ponatur in eo, et constans veritas est quod tam divites in caelo sint quam pauperes; sensus ille alius qui inest, est qui mox supra dictus. [7] Quia `vendere' significabat abalienare illa quae Ecclesiae, ideo lex quod Uxor e feminis captivis ducta, si non placuerit, dimitteretur sibi ipsi, vendendo autem non venderetur pro argento, non lucrum fieret ex illa, pro eo quod afflixerit illam, Deut. xxi 14; `uxor ex feminis captivis{9}' pro vero alieno non ex genuina stirpe, quod tamen adjungi aliquo modo potest cum bono Ecclesiae apud illum, hoc tamen si in pluribus non congruit, potest removeri, non autem abalienari, quia aliquo modo conjunctum fuit; hoc spirituale hujus legis est: [8] etiam haec lex, Si invenietur vir qui furatus animam de fratribus suis, de filiis Israelis, et quaestum fecerit in eo, et vendiderit illum, occidetur fur hic, ut removeas malum e medio tui, Deut. xxiv 7; `fures filiorum Israelis' pro illis qui acquirunt sibi vera Ecclesiae, non fine vivendi secundum illa et ex corde sic docendi illa, sed quaestum sibi faciendi per illa; quod is damnatus sit, significatur per quod `occidetur'. @1 est$ @2 spirituali$ @3 sicut$ @4 quod$ @5 hoc est, Ecclesiae spiritualis vastatione$ @6 i illa$ @7 omnia sua seu propria$ @8 quoniam (?) vendere omnia sua et dare pauperibus, quia hoc non est via ad salutem, qui hoc facit, nec potest, quin meritum ponat in eo et quia se deprivat omni facultate charitatem exercendi, praeter quod mendicaret, et forte fame periret, nam$ @9 i ducta$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church