Arcana Coelestia (Elliott) n. 2203

Previous Number Next Number See English 

2203. `Dicendo, Postquam consenui, num erit mihi voluptas?': quod significet quod veri illius affectio non esset ut mutaret statum, constat `a significatione `consenescere' quod sit exuere humanum, ita mutare statum, de qua supra n. 2198: et ex significatione `num erit mihi voluptas' quod sit non desiderare, ita quod illud non esset affectio ejus. Quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae supra n. 2196 dicta de Sarah, quod `steterit ad januam tentorii, et ea post illum,' nempe quod rationale humanum quoad verum tale sit ut non intelligere possit quid Divinum est, ex causa quia verum illud in apparentiis est, quare quod non intelligere potest, nec credit, et quod non credit, eo nec afficitur; apparentiae in quibus rationale est, tales sunt ut afficiant, nam in ipsis apparentiis est delectatio; quare si (x)privaretur apparentiis, putat nihil delectationis plus esse; cum tamen caelestis affectio non est in apparentiis sed in ipso bono et vero; {1} quia verum rationale tale est, etiam ignoscitur ei, et admittitur ut in apparentiis sit, et in illis delectationem habeat. Tale verum quod in apparentiis fuit, repraesentatur {2} per `Sarah,' cum Dominus conjunxit Se cum Divino, quare dicitur quod `illa steterit ad januam, et quod riserit et dixerit, Postquam consenui, num erit mihi voluptas?' quibus significatur quod non illius affectio esset ut mutaret statum. @1 i et.$ @2 i hic.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church