Arcana Coelestia (Elliott) n. 9279

Previous Number Next Number See English 

9279. `Et die septimo cessabis': quod significet statum boni quando in internis, et [illius] tranquillum pacis tunc, constat ex significatione `diei septimi' seu sabbati, quod sit cum homo in bono est, et per bonum ducitur a Domino, de qua n. 8495, 8510, 8890, 8893, et ex significatione `cessare' seu quiescere ab operibus, quod sit tranquillum pacis tunc; de hoc statu videantur {1} quae supra, n;. 9274, (x)9278, dicta et ostensa sunt {2}. [2] Sed paucis dicetur unde id quod homo cum in bono, tunc in internis sit: EXTERNA HOMINIS FORMATA SUNT AD IMAGINEM MUNDI, INTERNA AUTEM AD IMAGINEM CAELI, {3} videatur n. 6057; quapropter etiam externa recipiunt illa quae mundi sunt, interna autem quae caeli sunt; externa quae mundi sunt aperiuntur apud hominem ab infantia usque ad virilem aetatem successive, pariter interna, sed externa aperiuntur per illa quae mundi sunt, at interna per illa quae caeli sunt; sunt bina quae ita aperiuntur, nempe intellectualia et voluntaria; intellectualia aperiuntur per illa quae se referunt ad verum, et voluntaria per illa quae se referunt ad bonum; omnia enim quae in universo sunt,, tam quae in mundo quam quae in caelo, se referunt ad verum et ad bonum; illa quae se referunt ad verum vocantur scientifica et cognitiones, quae autem se referunt ad bonum vocantur amores et affectiones; inde patet quaenam sunt et qualia sunt quae aperiunt {4} vitam hominis. [3] Quod internum hominem attinet, qui (o)ut dictum est, ad imaginem caeli formatus est, (o)sunt cognitiones veri et boni fidei a Domino, (c)et inde amoris in Dominum, quae aperiunt intellectualia ejus; et sunt affectiones veri et boni, quae sunt amoris a Domino, (c)et inde amoris in Dominum, quae aperiunt voluntaria ejus, consequenter formant caelum, ita in imagine Dominum, (o)apud illum, nam caelum est imago Domini; inde est quod caelum dicatur Maximus Homo, videatur n. 1276, 2996, (x)2998, 3624-3649, 3741-3751, (x)4218-4228, et quod homo ad imaginem caeli et ad imaginem mundi formatus sit, n. 3628, 4523, 4524, (x)6013, 6057, et quod homo regeneratus ac angelus sit caelum et Ecclesia in minima forma, n. 1900, 3624 seq., 3634 seq., 3884, 4040, 4041, 4292, 4625, 6013, 6057, 6605, 6626, 8989. Ex his constare potest unde id sit quod cum homo in bono est, (o)tunc in internis sit. Sed de (x)apertione internorum et externorum hominis plura in sequentibus {5}, ex Divina Domini Misericordia, dicentur. 1 videatur I 2 Before n. 9274 IT 3 IT large capital letters, but neither capitals nor italics in A 4 i externa et quaenam et qualia sunt quae aperiunt 5 e. g. n. 9594, 10225, 10629


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church