Arcana Coelestia (Elliott) n. 5510

Previous Number Next Number See English 

5510. `Locutus vir dominus terrae': quod significet caeleste spiritualis regnans in naturali, constat ex repraesentatione `Josephi' qui hic est `vir dominus terrae', quod sit caeleste spiritualis; `vir' praedicatur de spirituali et `dominus' de caelesti, nam `vir' in sensu interno est verum et `dominus' bonum, et verum a Divino est quod vocatur spirituale, ac bonum a Divino est quod vocatur caeleste; et ex significatione `terrae' hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; quod caeleste spiritualis quod per `Josephum' repraesentatur, regnaret in utroque naturali, in capite praecedente in sensu interno continetur {1}; ut id repraesentaretur, Josephus constitutus est super terram Aegypti. [2] Sunt duo in naturali, nempe scientifica, et vera Ecclesiae; de scientificis, quod {2} caeleste spiritualis seu verum a Divino illa disposuerit in ordinem in naturali {3}, actum est; de veris Ecclesiae quae per `decem filios Jacobi' repraesentantur, nunc agitur; disponentur prius scientifica in ordinem ibi quam vera Ecclesiae {4} quia haec ab illis capienda sunt; nihil enim intrare potest {5} intellectum hominis absque ideis a talibus scientificis quae homo ab infantia sibi comparaverat; homo prorsus nescit quod unumquodvis verum Ecclesiae quod fidei vocatur, fundetur {6} super scientificis ejus et quod capiat illud, et memoria teneat illud, et e memoria evocet illud, per ideas (c)a scientificis apud illum conflatas; quales illae ideae sunt, solet {7} in altera vita ad vivum ostendi illis qui desiderant, talia enim in luce caeli manifeste videnda sistuntur; et tunc quoque apparet quibus umbris, vel qualibus {8} lucis radiis obsitum, habuerint verum quod doctrinae Ecclesiae fuit {9}; apud quosdam apparet id {10} inter falsa, apud quosdam inter ludicra, etiam inter scandala, apud quosdam inter fallacias sensuum {11}, apud quosdam inter vera apparentia, et sic porro; si homo in bono fuerat, hoc est si charitatis vitam vixerat, tunc ex bono illo, sicut ex flamma quae e caelo, illuminantur vera, et fallaciae sensuum in quibus sunt, pulchre radiantur; et cum innocentia insinuatur a Domino, apparent illae sicut vera. @1 actum est$ @2 quomodo$ @3 prius$ @4 i in naturali$ @5 i in$ @6 fundatum sit$ @7 hoc$ @8 quibus$ @9 i fuerunt I, fuerat T$ @10 i latere$ @11 sensu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church