9945. `Facies opere acupictoris': quod significet per cognitiones boni et veri, constat ex significatione `operis acupictoris' quod sit quod ex scientificis, de qua n. 9688; quod dicatur per cognitiones boni et veri, est quia per illas intelliguntur scientifica interiora, qualia sunt Ecclesiae de fide et amore; quod haec scientifica significentur hic per 'opus acupictoris,' est quia per `balteum tunicae,' qui ex opere acupictoris erat, (x)significatur vinculum {1}intimum regni spiritualis, de qua re mox supra; et omnia in spirituali mundo in nexu continentur per cognitiones et (t)affectiones inde. @1 intimorum$