Arcana Coelestia (Elliott) n. 5427

Previous Number Next Number See English 

5427. `Et agnovit Joseph fratres suos': quod significet quod vera illa Ecclesiae, caelesti spiritualis ex luce ejus apparerent, constat ex significatione `agnoscere' quod sit percipere, videre, ita apparere; ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste spiritualis, de qua prius; et ex significatione `fratrum ejus' quod sint vera communia Ecclesiae, de qua supra n. 5409, 5419; et quia per `agnovit Joseph fratres suos' illa significantur, nempe quod vera communia Ecclesiae caelesti spiritualis apparerent, sequitur quod ex luce in qua caeleste spiritualis, ita ex luce caelesti spiritualis; ex hac luce quae est verum a Divino, n. 5417, apparent omnia et singula vera quae infra sunt, seu quae in naturali, non autem vicissim si non medium, {1} minus si non correspondentia, et per correspondentiam conjunctio; quod manifeste constare potest ex eo quod angeli qui in caelis, {2}ita in luce caeli, videre possint omnia et singula quae fiunt in mundo spirituum, qui mundus proxime infra caelos est, tum omnia et singula quae in terra inferiorum, immo quae in infernis, non autem vicissim; [2]etiam ita se res habet quod angeli superioris caeli videre queant omnia quae fiunt sub illis in caelo inferiore, non autem vicissim nisi sit medium; sunt etiam spiritus medii per quos communicatio fit cis et retro; quapropter qui infra sunt, quibus non medium, et magis quibus non correspondentia, cum spectant in lucem caeli, nihil prorsus vident, apparet omne quod ibi, prorsus in obscuro; cum tamen illi qui ibi, in clarissima die sunt; {3}hoc illustrari potest unica hac experientia: apparuit mihi magna civitas, ubi mille et mille varia quae delectabilia et pulchra; vidi illa quia datum erat medium, at spiritus qui apud me erant, quid absque medio, ne minimum ibi videre potuerunt; et dictum quod qui non in correspondentia sunt, tametsi ibi, usque tamen ne hilum quod ibi, appercipiant. [3]Se quoque (t)hoc habet sicut interior homo seu spiritus ejus, qui etiam anima vocatur, ille videre potest omnia et singula quae sunt et fiunt in exteriore homine, non autem vicissim nisi sit correspondentia et medium; inde est quod exteriori homini qui non in correspondentia, appareat interior sicut nihil, usque adeo ut {4}dum aliquid de interiore homine dicitur, exteriori appareat vel ita obscurum ut ne quidem (t)visum illuc vertere velit, vel sicut nullum, cui non fides; at cum correspondentia est, tunc etiam exterior homo videt {5}per medium, quid {6}agitur in interiore; lux enim quae est interiori homini per medium influit in lucem quae est exteriori, hoc est, lux caelestis in lucem naturalem, et hanc illuminat, ex qua illuminatione apparet id quod apud interiorem hominem existit; inde intelligentia et sapientia exteriori seu naturali homini; at si non medium est, et magis si non correspondentia, tunc interior homo videt et percipit quid agitur in exteriore, et quodammodo etiam ducit, sed non vicissim; si {7}autem contrarietas {8}est, quod nempe exterior homo prorsus pervertat aut exstinguat quod influit per interiorem, tunc privatur interior homo sua luce {9} quae e caelo, et clauditur ei versus caelum, at aperitur communicatio ad exteriorem hominem ab inferno; plura de his videas in nunc sequentibus. @1 i et$ @2 seu$ @3 quod illustrare licet$ @4 cum$ @5 after interiore$ @6 peragitur$ @7 vero$ @8 sit$ @9 i nempe luce$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church