Arcana Coelestia (Elliott) n. 1385

Previous Number Next Number See English 

1385. Sunt spiritus qui ad provinciam cutis imprimis squamosae pertinent, qui de omnibus volunt ratiocinari, nihil percipientes quid bonum et verum, immo quo magis ratiocinantur eo minus percipiunt, in ratiocinatione ponentes sapientiam, utque videantur; iis dictum quod sapientiae angelicae sit percipere num bonum et verum absque ratiocinatione; sed ii non capiunt quod dabilis talis perceptio; sunt illi qui in vita corporis confuderant verum et bonum per scientifica et philosophica, et inde visi sibi doctiores aliis, nec prius ulla principia veri captarunt ex Verbo; quibus inde minus sensus communis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church