Arcana Coelestia (Elliott) n. 3020

Previous Number Next Number See English 

3020. `Administrantem omnia quae ei': quod significet naturalis hominis officia, constat ex significatione `administrare,' et quidem `administrare omnia,' quod sit obire officia seu munia: quod naturalis homo respective ad rationalem, seu quod idem, externus homo respective ad internum, se habeat similiter ac administrator in domo, videatur n. 1795; omnia quae in homine sunt, se habent sicut una domus, hoc est, sicut una familia, quod sit qui patrisfamilias munus obit, et sint qui servorum; ipsa mens rationalis est qui disponit omnia sicut paterfamilias, et per influxum in mentem naturalem ordinat; mens autem naturalis est {1}quae ministrat et administrat; quia mens naturalis est distincta a mente rationali, et in gradu infra {2}hanc, et ex quodam proprio etiam agit, vocatur illa respective `servus senior domus,' et `administrans omnia quae ei ibi'; [2] quod mens naturalis sit distincta mens a rationali, et in gradu inferiore, ac in quodam proprio, constare potest ex illis quae ibi, et ejus officiis; illa quae ibi sunt omnia scientifica, ita quoque omnes cognitiones cujuscumque generis{3}, verbo omnia et singula quae sunt memoriae exterioris seu corporeae, de qua n. 2471, 2480. Illius etiam est omne imaginativum, quod est interius sensuale apud hominem, ac viget imprimis apud pueros et in aetate prima adolescentiae; illius etiam sunt omnes affectiones naturales quas homo cum brutis animalibus communes habet; [3] inde patet quae ejus officia sunt: mens autem rationalis est interior; {4}cognitiva quae ibi, non patent coram homine, sed sunt, cum in corpore vivit, imperceptibilia, nempe omnia et singula quae sunt memoriae interioris, de qua n. 2470-2474, 2489, 2490; omne etiam cogitativum quod perceptivum aequi et justi, tum veri et boni, est ejus; etiam omnes affectiones spirituales quae proprie humanae sunt et per quas homo a brutis animalibus {5}distinguitur; mens haec ab illis influit in mentem naturalem, et ea quae ibi excitat, et visu quodam intuetur, et sic judicat et concludit. Quod hae binae mentes distinctae sint, patet manifeste ex eo quod apud plures mens naturalis dominetur super mentem rationalem, seu quod idem, externus homo super internum; et quod solum apud illos non dominetur, sed servit, qui in bono charitatis sunt, hoc est, qui a Domino se duci patiuntur. @1 qui$ @2 illam$ @3 i sunt$ @4 A had cognitiones but d and i cognitiva$ @5 after homo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church