Arcana Coelestia (Elliott) n. 3019

Previous Number Next Number See English 

3019. `Dixit Abraham ad servum suum seniorem domus suae': quod significet ordinationem et influxum Domini in Ipsius Naturale, quod est `servus senior domus,' constat a significatione `dicere' hic quod sit mandare, quia ad servum; et quia {1}agitur de dispositione illorum quae in naturali homine a Divino, est ordinare et influere; omne enim quod agitur in naturali seu externo homine, ordinatur a rationali seu interno, et fit per influxum: quod `servus senior domus' sit naturale seu naturalis homo, constare potest a significatione `servi' quod sit illud quod inferius est, et servit superiori, seu quod idem, quod exterius est et servit interiori, videatur n. 2541, 2567; omnia quae sunt naturalis hominis, ut scientifica cujuscumque generis, non aliud sunt quam servitia; inserviunt enim rationali ut aeque cogitare et juste velle possit; quod `senior domus' sit naturalis {2}homo, constare potest ab illis quae sequuntur. @1 fit$ @2 i seu externus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church