Arcana Coelestia (Elliott) n. 7770

Previous Number Next Number See English 

7770. `Et petant vir ex socio suo, et mulier ex socia sua, vasa argenti et vasa auri': quod significet quod scientifica veri et boni, adempta malis qui fuerunt ab Ecclesia, addicanda erunt bonis qui inde, constat ex significatione `vasorum argenti et vasorum auri' quod sint scientifica veri et boni; quod `argentum' sit verum et `aurum' {1} bonum, videatur n. 1551, 1552, 2954, 5658, 6112, et quod `vasa' sint scientifica, n. 3068, 3079; scientifica vocantur vasa veri et boni quia continent illa; creditur quod scientifica veri et boni sint ipsa vera et bona quae sunt fidei; sed non sunt illa; sunt affectiones veri et boni quae faciunt fidem; illae influunt in scientifica, {2}ut in sua vasa. Quod `petere illa ab Aegyptiis' sit auferre illa, et sibi addicare, patet; inde in capite praecedente iii dicitur quod `depraedarentur Aegyptios,' vers. 22; et in capite sequente xii quod `eripuerint'; quod dicatur quod `vir peteret a socio, et mulier a socia {3}' est quia `vir' se refert ad verum et `mulier' ad bonum, ut quoque illa significant. 2 Quomodo haec se habent, videatur explicatio ad Exod. iii 21, 22, n. 6914, 6917; ex qua constare potest quod ipsa scientifica veri et boni, quae fuerunt illis ab Ecclesia qui sciverunt arcana fidei, et tamen vixerunt vitam mali, (x)transferantur ad illos qui ab Ecclesia spirituali; quomodo translatio illa fit, videatur {4} n. 6914; haec significantur per Domini verba apud Matthaeum, Dixit Dominus ad illum qui abivit et abscondidit talentum in terra, Tollite ab eo talentum, et date habenti decem talenta: habenti namque omni dabitur ut abundet; ab eo autem qui non habet, etiam quod habet (x)auferetur {5}; servum autem inutilem ejicite in tenebras exteriores, xxv 25, 28-30, et Luc. xix 24-26:

similiter apud eundem, Quicumque habet, dabitur illi, ut abundanter habeat, quicumque vero non habet, etiam quod habet (x)auferetur ab eo, xiii 12, et Marc. iv 24, 25:

3 causa est quia cognitiones boni et veri apud malos applicantur ad usus malos; {6}et cognitiones boni et veri apud bonos applicantur ad usus bonos; cognitiones sunt eaedem, sed applicatio ad usus facit quale earum apud unumquemvis; se {7}habent hae sicut divitiae mundanae, {8}hae apud unum disponuntur ad usus {9}bonos, {10} apud alterum ad usus {9}malos; {11}inde divitiae apud unumquemvis tales sunt, quales usus ad quos disponuntur; {12}ex eo quoque patet quod eaedem cognitiones, sicut eaedem divitiae, quae fuerant apud malos, possint esse apud bonos, et inservire pro usibus bonis; ex his nunc constare potest {13}quid repraesentat, quod mandatum ut filii Israelis mutuo peterent ab Aegyptiis vasa argenti et vasa auri, et sic eriperent et depraedarentur illos; {14}talis ereptio seu depraedatio nusquam a Jehovah mandata fuisset nisi talia in spirituali mundo repraesentavisset: his similia sunt quae apud Esaiam, 4 Tandem erit mercatura Tyri, et merces meretricia ejus, sanctum Jehovae; non reponetur, neque detinebitur, sed habitantibus coram Jehovah erit mercatura ejus ad comedendum, ad exsatiandum se, et tegenti se antiquo, xxiii 18;

ibi de `Tyro' per quam significantur cognitiones boni et veri, n. 1201; `mercatura et merces meretriciae' sunt cognitiones {15} applicatae usibus malis; quod illae darentur bonis qui applicabunt illas ad usus bonos, significatur per quod `habitantibus coram Jehovah erit mercatura ejus ad comedendum, ad exsatiandum {10} tegenti se antiquo': etiam {16} 5 apud Micham, Surge et tritura, filia Zionis, quia cornu tuum faciam ferrum, et ungulas tuas faciam aes, ut comminuas populos multos; et devovi quaestum eorum Jehovae, et opes eorum Domino totius terrae, iv 13;

`comminuere populos multos' pro illos devastare; `quaestus qui devotus Jehovae et Domino totius terrae' sunt {17} cognitiones veri et boni. Quod David sanctificaverit Jehovae argentum et aurum quod sumpserat de gentibus quas subegit, de Syris, de Moabo, de filiis Ammonis, de Philisthaeis, de Amaleck, et de praeda Hadad Ezeris, 2 Sam. viii 11, 12, et quod Salomo sanctificata {18}patris sui posuerit inter thesauros domus Jehovae, 1 Reg. vii 51, simile involvit. @1 i sit$ @2 sicut$ @3 i sua$ @4 i etiam$ @5 i ab eo$ @6 at$ @7 habet hoc$ @8 illae$ @9 A transposes bonos and malos$ @10 i et$ @11 ideo$ @12 inde quoque patet quod non referat apud quem cognitiones veri et boni sunt, esse enim possunt aeque apud malos quam apud bonos, similiter ac divitiae mundanae; et quod eaedem cum transferuntur a malis ad bonos, inserviant his pro usibus bonis, tametsi inserviverant illis prius pro usibus malis$ @13 cur mandatum quod$ @14 et quod per illa significetur quod scientifica veri et boni adempta malis, qui fuerant ab Ecclesia, addicanda erunt bonis qui etiam ab Ecclesia$ @15 i illae$ @16 i quae$ @17 i quoque$ @18 ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church