1802. 'Dicendo, Non hereditabit te hic': quod significet quod externum non erit heres regni Ipsius, constat a significatione 'heres fieri aut hereditare,' de qua mox prius; heres regni Domini non est externum sed est internum; externum quoque est sed per internum, nam tunc unum agunt: ut sciatur quomodo hoc se habet, tenendum quod omnes qui in caelis, tam qui iri primo quam qui in altero sicut qui in tertio, hoc est, tam qui externi sunt quam qui interiores sicut qui interni, sunt heredes regni Domini, nam omnes unum caelum faciunt; in caelis Domini se prorsus habent interna et externa, sicut apud hominem; angeli qui in primo caelo, subordinati sunt angelis qui in secundo, et hi subordinati angelis qui in tertio, sed subordinatio non est imperii, verum est, sicut in homine, influxus internorum in exteriora; influit nempe Domini vita per caelum tertium in alterum et per hoc in primum; hoc per ordinem successionis, praeter quod etiam immediate in omnes caelos; angeli (x)inferiores seu subordinati non sciunt quod ita se habeat, nisi detur illis reflexio a Domino, ita non est subordinatio imperii: [2] quantum internum est apud angelum tertii caeli, tantum est heres regni Domini; tum quantum internum est apud angelum secundi caeli, tantum est heres; similiter quantum internum est apud angelum primi caeli, tantum quoque est heres; internum facit heredem esse; apud angelos interiores plus est internum quam apud angelos exteriores, quare propiores sunt Domino et magis heredes: internum est amor in Dominum et charitas, erga proximum; quantum itaque amoris et charitatis habent, tantum sunt filii seu' heredes, nam tantum habent a Domini vita. [3] Sed a primo seu externo caelo nusquam aliquis in alterum seu interius caelum evehi potest, priusquam instructus est in bonis' amoris et veris fidei; quantum instructus, tantum potest evehi et venire inter spiritus angelicos; similiter hi antequam evehi seu venire possint in caelum tertium seu inter angelos; per instructionem formantur interiora, et sic interna, et adaptantur ad recipiendum bona amoris et vera fidei, et sic perceptionem boni et veri; nemo potest percipere quod non scit et credit, ita non donari facultate percipiendi bonum amoris et verum fidei nisi per cognitiones ut norit quid sit et quale sit; similiter se habet cum omnibus, etiam cum infantibus, qui omnes instruuntur in regno Domini, at hi facile quia nullis principii falsi imbuti: sed instruuntur modo in veritatibus communibus, quae cum recipiunt, tunc indefinita sunt quae percipiunt; [4] se habet hoc sicut qui persuasus est de aliqua veritate in communi; is communium particularia, et particularium singularia, quae confirmantia sunt, facile et quasi ex se, aut sponte: arripit; a veritate enim in Communi afficitur, inde etiam ab ejusdem veritatis particularibus et singularibus quae confirmant; nam haec cum jucunditate et amoenitate intrant in communem affectionem et sic illam jugiter perficiunt; haec sunt interna per quae heredes dicuntur seu per quae hereditare possunt regnum Domini; at tunc primum heredes sunt seu hereditant, cum in affectione boni sunt, hoc est in amore mutuo, in quem per cognitiones boni et veri et illorum affectiones introducuntur; et quantum in affectione boni seu amore mutuo, tantum heredes sunt seu hereditant; nam amor mutuus es ipsissimum vitale quod accipiunt ab essentia Domini, ut a suo Patre haec quoque constare possunt ex illis quae mox in vers. 5 sequuntur.