Arcana Coelestia (Elliott) n. 5947

Previous Number Next Number See English 

5947. `Et feratis patrem vestrum, et veniatis': quod significet servitium eorum et accessionem, constat ex significatione `ferre patrem' quod sit servitium, de qua sequitur; et a significatione `venire' quod sit accessio, ut supra n. 5941. Cum servitio quod significatur per `ferre patrem', ita se habet: quae inferiora sunt, servire debent interioribus; inferiora {1}sunt vera Ecclesiae in naturali quae repraesentantur per `filios Jacobi'; interius autem est bonum spirituale, {2}quod repraesentatur per `Israelem patrem eorum', hoc quia interius, seu quod idem{2}, superius, serviri debet ab exterioribus seu inferioribus; sunt enim inferiora non ad aliud formata quam ut servitia sint, {3}nam sunt formata ut interius vivat et agat in illis et per illa{4}, et quidem ita ut si auferatur interius ab illis, non aliud sint quam vasa absque vita et actione, ita prorsus mortua; ita se habet cum corpore respective ad spiritum ejus, quare cum hic recedit, corpus statim occumbit mortuum; (c)ac ita se habet cum externo homine respective ad internum, et quoque ita se habet cum interno homine respective ad Dominum; formatus enim est internus homo ad recipiendum vitam a Domino, et est non nisi quam vitae Ipsius organum; consequenter est formatum ad inserviendum Domino, ad omnes usus quos amor in Ipsum et charitas erga proximum postulant, primum in mundo naturali et postea in mundo spirituali. @1 after naturali$ @2 i est$ @3 sunt enim adaptata$ @4 i in sphaera inferiore$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church