2486. Quod homines omnia et singula memoriae corporeae secum habeant, constare mihi saepissime etiam potuit ex illis quos notos habui in vita corporis eorum, quod cum locutus cum iis, recognoverint omnia et singula quae me praesente fecerant quaeque locuti sunt et quae tunc cogitaverunt. Ex his et pluribus aliis experientiis, pro certo scire datum est quod homo omnia memoriae exterioris seu corporeae secum in alteram vitam ferat.