Arcana Coelestia (Elliott) n. 9544

Previous Number Next Number See English 

9544. `Et facies scutulas ejus, acetabula ejus, et scutellas ejus, et scopulas ejus, quibus integetur': quod significet cognitiones boni et veri {1}caelestis, constat ex significatione vasorum in genere, quod sint {2}scientifica seu cognitiones, de qua n. 3068, 3079; ita vasa in specie, quae hic recensentur, sunt cognitiones boni et veri caelestis; bonum caeleste est bonum amoris in Dominum, et verum caeleste est bonum amoris mutui; cognitiones illorum bonorum significantur per {3}vasa illa; et quia cognitiones {4} significantur, et cognitiones sunt memoriae naturalis hominis, et naturale est externum, ideo dicitur quibus mensa integetur; naturale enim quia est extra, seu infra {5}, ac tegit et claudit quod intra seu supra est, ideo {6}vocatur integumentum, n. 6377. Cui usui essent vasa illa, videatur Lev. xxiv 6, 7; et Num. iv 7, 8. @1 coelestes IT$ @2 d vera scientifica i cognitiones$ @3 instrumentalia$ @4 i illae$ @5 i est$ @6 dicitur tegumentum$

9544a. [`Auro puro facies illa' significat quod ex bono.]


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church