Arcana Coelestia (Elliott) n. 2481

Previous Number Next Number See English 

2481. Quod homines post mortem, hoc est, spiritus, ne hilum amiserint ex illis quae sunt memoriae eorum exterioris seu corporeae, sed quod omnia ejus, seu quod omnem, secum habeant, tametsi ex illa particularia vitae suae producere non licet, ex multa experientia mihi nosse datum est: ut constare potest a sequentibus. Bini quos novi {1} in vita corporis eorum, convenerunt, qui inter se inimici, audivi unum describentem alterius genium cum multis {2} circumstantiis, tum qualem opinionem de eo habuerat, recitans integram epistolam quam ad eum scripsit, et plura in serie, quae particularia et memoriae exterior erant, quae alter agnovit et ad quae conticuit. @1 noveram.$ @2 pluribus.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church