2480. Quia homines post mortem in memoria interiore quae eorum rationalis fuit, sunt, inde est quod qui linguas prae aliis calluerunt in mundo, ne quidem unam voculam earum possint depromere; qui in scientiis prae aliis non quicquam ex scientificis; et quod hi quandoque stupidiores sint aliis: se quicquid imbuerunt per linguas, et quicquid per scientias, hoc, quia rationale eorum formavit, in usum producunt; rationale inde comparatum, est ex quo cogitant et loquuntur; qui falsa per linguas et scientias hausit et in iis confirmavit, non nisi ex falsis ratiocinatur, qui autem vera, ille ex veris loquitur; ipsa affectio est quae vitam dat, affectio mali quae vitam falsis, et affectio boni quae vitam veris; ex affectione unusquisque cogitat, et absque affectione nullus.