Arcana Coelestia (Elliott) n. 4214

Previous Number Next Number See English 

4214. `Et mane surrexit Laban in matutino': quod significet illustrationem illius boni a Divino Naturali Domini, constat a significatione `mane surgere in matutino' quod sit illustratio, de qua n. 3458, 3723; et ex repraesentatione `Labanis' quod {1} sit bonum quale est gentium, de qua n. 4189; quod illustratio hujus boni sit a Divino Naturali Domini quae hic intelligitur, patet a serie. Quod illustrationem attinet, est illa omnis a Domino, et per bonum quod apud hominem; talis `etiam' est illustratio quale est bonum. [2] Credunt plerique quod illi illustrati sint qui ratiocinari possunt de bono et vero, et de malo et falso, ac quod in illustrationis statu eo majore (o)sint, quo subtilius et acutius possunt (x)de illis loqui, et simul confirmare per plura scientifica, et quoque illa quae loquuntur, verisimilia facere per comparativa imprimis ex sensualibus, et per alios persuasorios modos; hi tamen usque possunt in nulla illustratione esse, tametsi in facultate imaginativa et perceptiva (o)sunt; haec facultas est duplex, una quae venit a luce caeli, altera quae a lumine fatuo, utrumque {2} apparet in externa forma simile sed in interna est prorsus dissimile; quod a luce caeli, hoc in bono est, hoc est, apud illos qui in bono sunt; hi ex bono possunt videre verum, ac scire (o)sicut in clara die num ita sit, vel non ita sit; ast {3} quod ex lumine fatuo, hoc in malo est, hoc est, apud illos qui in malo sunt; quod ratiocinari possint de illis, est quia in facultate aliqua sciendi illa sunt sed in nulla affectione faciendi; quod id non sit in illustratione esse, quisque capere potest; [3] cum lumine fatuo ita se habet in altera vita: qui in tali fuerunt in mundo, in simili sunt in altera vita, et ratiocinantur ibi de bono et vero, et de malo et falso, et quidem multo perfectius et excellentius quam in vita corporis: nam cogitationes `illorum non retrahuntur et impediuntur ibi a curis quae sunt corporis et mundi, nec ita terminantur in illis, sicut dum in corpore et mundo fuerunt; sed apparet ilico, non coram illis sed coram bonis spiritibus et angelis, quod ratiocinia eorum sint lumini: fatui, et quod lux caeli, quae apud illos influit, ilico vertatur in tale lumen, quod quae {4} apud illos lux caeli vel suffocatur sicut cum lux solis in opacum quoddam illabitur et fit nigrum; vel quod reflectatur, quod fit {5} apud illos qui in principiis falsi sunt;

vel pervertatur sicut eum lux solis in objecta terra et sordida influit, et facit tetros colores et quoque (x)tetros odores; ita se habet cum illis qui in lumine fatuo sunt et credunt se prae ceteris (x)illustratos esse, eo quod {6} intelligenter et sapienter ratiocinari possint, et tamen male vivant; [4] quinam illi sunt et quales, apparet a singulis quae loquuntur, dummodo non mentiuntur bonum fallendi causa; qui Dominum negant aut contemnunt, et apud se subsannant illos qui Ipsum confitentur, inter tales sunt: qui adulteria amant, et rident illos qui conjugia credunt sancta et nusquam violanda, etiam inter tales sunt: qui Ecclesiae praecepta et doctrinalia credunt plebis causa esse ut teneantur etiam per illa in vinculis, ac apud se illa nihil faciunt, similiter inter tales sunt: qui naturae tribuunt omnia, et illos simplices credunt ac debilis judicii qui Divino illa vindicant, pariter inter tales sunt: qui omnia et singula suae prudentiae adscribunt, et dicunt quod supremum ens sit quod in communi aut in universali aliquid regit sed nihil in particulari aut singulari, et in hac opinione se confirmarunt, etiam tales sunt; ita in ceteris: tales in lumine fatuo sunt, etiam in altera vita, et quoque inter similes ratiocinantur acute, sed cum approximant ad aliquam societatem caelestem, (o)tunc lumen illud exstinguitur, et fit tenebricosum, consequenter obscuratur eorum cogitatio (o)ita ut ne quidem cogitare possint, stringuntur enim ibi a luce caeli, quae, ut dictum, apud illos vel suffocatur, vel reflectitur, vel pervertitur quare se praecipitant abinde, et conjiciunt ad {7} infernum, ubi tale lumen. Ex his constare potest quid illustratio vera, quod nempe sit ex bono quod a Domino, et quid illustratio falsa, quod nempe sit (c)ex malo quod ab inferno. @1 i hic$ @2 The genders here seem confused. A alters utrumque to utraque but leaves adjectives neuter until six lines lower where feminine appears again. Facultas apparently regarded as a neuter abstraction.$ @3 at$ @4 et quod$ @5 sit I$ @6 ex eo quod ad apparentiam$ @7 A d ad, i in$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church