Arcana Coelestia (Elliott) n. 6077

Previous Number Next Number See English 

6077. `Ad peregrinandum in terra venimus': quod significet quod ad quaerendam vitam in scientificis, constat a significatione `peregrinari' quod sit instrui, tum vivere, de qua n. 1463, 2025; ita `venire ad peregrinandum' est ad quaerendum vitam; et a significatione `terrae' hic terrae Aegypti, quod sit ubi scientificum, ita scientificum; quod `Aegyptus' sit scientificum, pluries ostensum est. Quod vita veri sit in scientificis, seu quod vera suam vitam in scientificis quaerant, sciendum est quod omnia quae in spirituali mundo sunt, et inde omnia quae in naturali, quaerant aliquod ulterius in quo sint, et agant causam in effectu, propterea ut continue aliquid producant; hoc ulterius est quasi corpus, et illud quod quaerit in hoc esse, est quasi anima; hic nisus non desinit quam in ultimis naturae ubi inertia occurrunt; in naturali mundo hoc apparet a singulis; etiam in spirituali mundo in hoc: bonum quaerit vivere in veris, et vera quaerunt in scientificis, et scientifica in sensualibus, et sensualia in mundo. [2]Quod in specie vera in scientificis attinet, sciendum quod vera interiora quidem insinuari queant scientificis, sed vera inibi non habent vitam priusquam in illis bonum est, in bono est vita, et in veris a bono, et sic in scientificis a bono per vera; tunc bonum est instar animae veris, et per vera scientificis, quae instar corporis sunt; verbo, charitas erga proximum vivificat et animat fidem, et per fidem scientifica quae sunt mentis naturalis. [3]Pauci sunt hodie qui sciunt quod vera et scientifica inter se distincta sint; causa est quia pauci in veris fidei sunt ex charitate, et vera fidei in quibus non charitas, non aliud sunt quam scientifica, sunt enim in memoria non secus ac res aliae quae ibi; at cum vera fidei sunt ex charitate, seu cum in illis est charitas, tunc perceptibiliter se distinguunt a scientificis, et se quandoque elevant ab illis, ac tunc intuentur scientifica sub se; hoc apprimis constare potest a statu hominis post mortem; is tunc rationaliter potest cogitare et loqui de veris et bonis fidei et hoc multo perspicacius quam in vita corporis, at nulla scientifica potest e memoria depromere; haec sunt apud illum sicut res oblitae et obliteratae tametsi omnia secum habet, videatur n. 2475-2477, 2479, (x)2480-2486: inde constare potest quod vera fidei quae in se sunt spiritualia, et scientifica quae in se sunt naturalia, inter (x)se distincta sint; et quod vera fidei eleventur a scientificis versus caelum per affectionem boni charitatis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church