1500. Quod 'uxorem illius' significet quod vera caelestibus conjuncta, nempe quod scientifica reliquerint illa, constat ex significatione 'uxoris' quod sit verum conjunctum caelesti, de qua supra; ut et ex illis quae modo dicta sunt; inania scientifica relinquunt caelestia, sicut solent vana sapientum; sunt quasi crustacea seu squamosa quae se sponte separant.